CAP. XXIV. De portis coelestis Hierusalem.

Habet praedicta civitas in muro duodecim portas. Fiunt autem portae civitatis de duodecim margaritis, ita ut unaquaeque porta fiat tantum ex una margarita (Apoc. XXI). Hoc autem genus lapidis invenitur in quibusdam piscibus marinis. De cocleis enim marinis legitur quod in earum carne quasi calculus candidus nascitur. De coelesti siquidem rore calculus gignitur, qui certis anni temporibus a cocleis hauritur. Candidas autem margaritas meliores esse dicunt, quam eas quae flavescunt. Illas enim matutini roris conceptio reddit candidas; has senectus seu vespertinus aer gignit obscuras. Margarita vero mystice significat evangelicam doctrinam seu dulcedinem coelestis vitae. Unde legitur in evangelica parabola de homine quaerens bonas margaritas, quod, inventa una pretiosa margarita, abierit, et vendiderit omnia quae habuerit, et emerit illam (Matth. XVIII). Unde Gregorius:

“Qui coelestis, inquit, vitae dulcedinem, in quantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit.”

In comparatione ejus vilescunt omnia, deserit habita, congregata dispergit. Inardescit animus in coelestibus, nil in terris libet. Deforme conspicitur quidquid in terra placebat specie, quia sola pretiosae margaritae claritas fulget in mente. Habes nunc per margaritam, dulcedinem coelestis vitae et evangelicam doctrinam. Hae sunt margaritae, ex quibus fiunt duodecim portae. Ex rore, sicut superius diximus, margaritae fiunt, quae certis anni temporibus cocleae hauriunt, quia justi, qui in maris hujus saeculi habitant, quandoque dulcedinem divinae contemplationis quamvis tenuiter gustant. Unde beatus Gregorius:

“Ros desuper et subtiliter cadit.”

Et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae, de supernis aliquid tenuiter videmus. Ex rore igitur creari dicitur, qui in dulcedine divinae contemplationis nutritur. Nota quod structura praedictae civitatis habet colorem perpetuae viriditatis. Nota etiam quod margaritae dicantur esse candidae. Attende igitur candorem, attende et virorem. Candor in portis, est munditia castitatis. Viror in muro, perseverantia in proposito.