|
De seris portarum coelestis Hierusalem divina Scriptura loquitur, quod
ad eamdem Hierusalem Propheta dixisse memoratur. Confortavit, inquit,
seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te (Psal. CXLVII). Seras
confortat, qui eas, ne amplius aperiantur, firmat. Cum seras confortatas
esse dicit, clausas januas beatae civitatis ostendit. Sera in porta
ponitur, ut intrandi licentia denegetur, quod illo tempore accidit,
quando Sponsus intravit, sicut in Evangelio de virginibus dicitur: Et
quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua
(Matth. XXV), ut quidam sapiens dicit,
|
“non ad custodiae poenam, sed ad beatitudinem sempiternam, quia nec inde
quisquam sanctorum ulterius exibit, nec aliquis postea alienus
intrabit.”
|
|
Tunc enim erit beatitudo justorum secura, quae tali lege probatur
suscipi, ut nunquam possit amitti, quoniam civitas illa contuibilem Deum
intus habebit. Et ideo nemo inde desiderat egredi, quia praeter ipsum
simile nil praevalet intueri. Benedixit filiis tuis in te. Ad Hierusalem
dicitur: Benedixit filiis tuis in te, id est in pace. Ipse enim pacem
fines ejus posuit, quia in futura Hierusalem discordiae turbatio nusquam
erit. Hujus autem pacis non erit finis. Et adipe frumenti satiat te
(ibid.). Audi quod sequitur, quia justi ex adipe frumenti in illa
civitate satiantur. Adeps frumenti est praesens contemplatio vultus Dei.
Unde sic justorum sensus reficitur, ut omnem satietatem superare
videatur. Si nos hic corporis sui participatione reficit, quemadmodum
ibi satiabit, quos toto lumine Deitatis repleverit? Gustus est hic
mirabilis, qui procedit de perfecta cognitione divinitatis.
|
|