|
Sicut in domo Dei Patris mansiones multae sunt (Joan. XIV), sic qui
divinas Scripturas spiritualiter intelligunt, in coelesti Hierusalem
anagogice diversos vicos assignare possunt. Diversitatem siquidem
vicorum distinguit diversitas meritorum. Diversa etenim merita sequuntur
diversa retributionum dona. In materiali vico alii alios interficiunt;
in mystico Christianos haeretici seducunt; in mortali vitia virtutes
expellunt. In coelestibus vero vicis nec alius alium interficit, nec
Christianum haereticus seducit, nec vitium virtutes expellit. Et cum
horum nihil agitur, pacis tranquillitas undique custoditur. Hic quasi
hospites censuales censum solvimus, et tributum reddimus; illic
libertate donamur, nec aliqua exactione ab aliquo angariati gravamur.
Hic fures effodiunt, et furantur, ibi nec fures effodiunt, nec tinea
demolitur (Matth. VI). In coelestibus vicis angeli superni cives
habitant, qui nullo indigent, sed divitiis indeficientibus abundant. Ad
illos vicos animae justorum transeunt, cum ab hac valle lacrymarum post
mortem recedunt. Ibi sunt novem vicorum diversitates, quia novem sunt
angelorum ordines, id est, angeli, archangeli, virtutes, potestates,
principatus, dominationes, throni, cherubin et seraphin. Sed
|
“cur istos, ut ait beatus Gregorius, angelorum choros enumerando
praestinximus, si non illorum quaeque mysteria subtiliter exprimamus?
Qui igitur minima nuntiant angeli, qui vero summa, archangeli vocantur.”
|
|
Cum autem angeli ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam
nomina a ministeriis trahunt. Michael namque, quis ut Deus? Gabriel
autem fortitudo Dei, Raphael vero medicina Dei interpretatur. Quoties
ergo mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur, ut ex ipso
actu et nomine detur intelligi quod nullus potest facere quod facere
praevalet Deus. Unde factum est silentium in coelo dum committeret
bellum draco cum Michaele archangelo (Apoc. XII), ut qui se ad Dei
similitudinem superbus extulerat, per Michaelem peremptus discat quia ad
Dei similitudinem per superbiam nullus exsurgat. Ad Mariam quoque
Gabriel mittitur (Luc. I), qui Dei fortitudo nominatur. Illum quippe
veniebat nuntiare, qui ad debellandas aereas potestates humilis
apparebat. Raphael vero, ut diximus, interpretatur medicina Dei, qui dum
Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit, caecitatis ejus
tenebras tersit (Tob. XI). Qui ergo ad curandum mittitur, dignum fuit ut
Dei medicina vocaretur. Sed
|
“quia illa superna civitas, ut ait beatus Gregorius, ex angelis et
hominibus constat, ideo debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus
supernorum civium ad usum nostrae conversationis trahere, nosque ipsos
ad incrementa virtutum bonis studiis inflammare.”
|
|
Quia enim illuc tanta ascensura creditur multitudo hominum, quanta
multitudo remansit angelorum, superest ut ipsi homines, qui ad coelestem
patriam redeunt, ex his agminibus aliquid illuc revertentes imitentur.
Nam sunt plerique, qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie
annuntiare fratribus non desistunt. Isti itaque in angelorum numerum
currunt. Et sunt nonnulli, qui divinae largitatis munere referti,
secretorum coelestium summa et capere praevalent, et nuntiare. Quo ergo
isti, nisi inter archangelorum numerum deputantur? Et sunt alii, qui
mira faciunt, signa velanter operantur. Quo ergo isti, nisi ad
supernarum virtutum sortem et numerum congruunt? Et sunt nonnulli, qui
etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute
orationis, et vi acceptae potestatis ejiciunt. Quo itaque isti meritum
suum, nisi inter potestatum coelestium numerum sortiuntur? Et sunt
nonnulli, qui acceptis virtutibus etiam electorum hominum merita
transcendunt, cumque et bonis meliores sint, electis quoque fratribus
principantur. Quo ergo isti sortem suam, nisi inter principatuum numeros
acceperunt? Et sunt nonnulli, qui sic in semetipsis cunctis vitiis et
desideriis dominantur, ut ipso jure munditiae, dii inter homines
vocentur. Quo ergo isti, nisi in numerum dominantium currunt? Et sunt
nonnulli, qui sibimetipsis dominantur. Dumque se sollicita intentione
discutiunt divino timori semper inhaerentes, hoc in munere virtutis
accipiunt, ut judicare recte et alios possint. Quorum profecto mentibus
dum divina contemplatio praesto est, in iis velut in throno suo Dominus
praesidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua sede
dispensat. Quid igitur isti, nisi throni sui Conditoris sunt, vel quo,
nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur? Per quos dum sancta
Ecclesia regitur, plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam
electi judicantur. Et sunt nonnulli, qui tanta Dei et proximi dilectione
pleni sunt, ut cherubin jure nominentur. Quia enim, ut praefati sumus,
cherubin plenitudo scientiae dicitur, et, Paulo dicente, didicimus quia
plenitudo legis est charitas (Rom. XIII), omnes, qui Dei et proximi
charitate caeteris amplius pleni sunt, meritorum suorum sortem inter
cherubin numeros perceperunt. Et sunt nonnulli, qui supernae
contemplationis facibus accensi, in solo Conditoris sui desiderio
anhelant, nil jam in hoc mundo cupiunt, solo aeternitatis amore
pascuntur, terrena quaeque abjiciunt, cuncta temporalia mente
transcendunt. Amant et ardent, atque in ipso ardore suo requiescunt.
Amando ardent, loquendo et alios accendunt. Et quos loquendo tangunt,
ardere protinus in Dei amore faciunt. Quid ergo istos, nisi seraphin
dixerim? quorum cor in ignem conversum lucet, et urit; quia et mentium
oculos ad superna illuminant, et compungendo in fletibus, vitiorum
rubiginem purgant. Qui ergo ita ad amorem sui Conditoris inflammati
sunt, quo isti, nisi inter seraphin numerum sortem suae vocationis
acceperunt? Ad hos igitur vicos, ut in eis sine fine permaneant,
pervenient, qui modum, quem praediximus, in hoc saeculo pro posse suo
tenent.
|
|