|
Plateae Hierusalem sternentur auro mundo, et lapidibus pretiosis (Apoc.
XXI). Platea supernae civitatis, est latitudo perfectae charitatis.
Lapides pretiosi, sunt justi empti pretioso sanguine Christi. Auro
civitas illa sternitur, quia puritate dilectionis undique vestitur.
|
“Nec auro tantum, ut ait beatus Joannes in Apocalypsi, sed auro mundo
simili vitro mundo.”
|
|
Unde beatus Gregorius in Moralibus:
|
“Appellatione, inquit, auri in sacro eloquio, aliquando splendor
supernae civitatis accipitur.”
|
|
Aurum namque, ex quo civitas illa constat, simile vitro dicitur, ut per
aurum clara, per vitrum perspicua designetur. Aurum quippe novimus
potiori metallis omnibus claritate fulgere. Vitri vero natura est, ut
extrinsecus visu pura, intrinsecus perspicuitate luceat. In alio metallo
quidquid intrinsecus continetur, absconditur. In vitro vero, quilibet
liquor qualis continetur interius, talis exterius demonstratur.
|
“Quid ergo aliud in auro vel vitro, ut ait beatus Gregorius, accipimus,
nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem? quorum
corda sibi invicem, et claritate fulgent, et puritate translucent.”
|
|
Quia enim omnes sancti in aeterna beatitudine summa claritate fulgebunt,
instructa auro dicitur. Cum vero ipsa eorum claritas sibi invicem in
alterius cordibus patet, et cum uniuscujusque vultus attenditur, simul
et conscientia penetratur, hoc ipsum aurum simile vitro mundo esse
memoratur. Ibi quippe uniuscujusque mentem alterius oculis membrorum
corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus
oculis ipsa etiam harmonia corporis. Sic unusquisque tunc erit
conspicabilis alteri, sicut nunc potest esse conspicabilis sibi. Nam
corda nostra, quandiu in hac vita sumus, quia ab altero in alterum
videri non possunt, non intra vitrea, sed intra lutea vascula
concluduntur. Civitas igitur illa, in qua omnes sancti tanta claritate
fulgent, tanta perspicuitate translucent quae sua singulis corda
manifestat, ex auro dicitur simili vitro mundo, ut designetur auro
clara, vitro perspicua. Restat ut in illa coelesti Hierusalem alterius
alteri conscientia pateat, nec in occulto aliquid occultum fiat. In
plateis igitur coelestis Hierusalem non erit lutum terrenae voluptatis,
nec pulvis mundanae vanitatis, sed sternentur auro perfectae claritatis,
simili vitro imperturbatae puritatis.
|
|