CAP. XXVIII. De longitudine, latitudine, et altitudine coelestis Hierusalem.

Longitudinem, latitudinem et altitudinem supradictae civitatis novimus esse, sicut Scriptura refert, ejusdem aequalitatis. Unde Joannes in Apocalypsi: Longitudo, latitudo, et altitudo civitatis aequalia sunt (Apoc. XXI). Unde beatus Gregorius super Ezechielem:

“Quia civitas sancta Hierusalem quam inhabitat Deus, ex angelica simul et humana natura perficitur:”

per hoc quod angelica creatura sursum est, et humana deorsum, potest per altitudinem et latitudinem civitatis haec utraque creatura signari, quoniam adhuc ista in imis degit, illa vero in sublimibus permanet. Sed latitudo et altitudo aequalia sunt, quoniam humilitas hominum quandoque ad aequalitatem perducetur angelorum. Unde scriptum est: Non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII). Unde etiam per Joannem dicitur: Mensura hominis quae est angeli (Apoc. XXI), quia usque ad altitudinem gloriae homo perducitur, in qua se solidatos angeli laetantur. Latitudo ergo civitatis tanta est, quanta et altitudo, quoniam electi quique qui modo laborant in imis, quandoque non erunt inaequales illis spiritibus summis.