|
Sicut divina Scriptura testatur, in regione Judaeae Hierusalem fundata
fuisse memoratur (I Par. XXXVI). Ferunt autem hanc civitatem habuisse
muros et portas, vectes et seras, vicos et plateas. Judaea confessio,
Hierusalem pacis visio interpretatur. In Judaea ergo Hierusalem ponitur,
quia in confessione verae fidei pax Ecclesiae solidatur. Qui enim
Christum confitetur esse Deum, pacem Ecclesiae praedicat, et in
aedificanda Hierusalem mystice laborat. Qui vero in confessione verae
fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscit, et in potentia majestatis
adorat unitatem, ejusdem fidei firmitate ab omnibus adversitatibus
Ecclesiam munit. Pulcher ordo, ut prius agnoscat, postmodum adoret, ad
ultimum vero signo crucis se munire festinet. Licet enim agnoscat
Trinitatem, et adoret unitatem, nisi Christum Deum et hominem esse, et
post mortem a mortuis resurrexisse crediderit, Ecclesiam destruit, non
munit. Non agnoscit Judaeus Trinitatem, nec gentilis unitatem, et tamen
Abraham tres vidit, et unum adoravit (Gen. XVIII). Confitebimur tibi
Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum (Psal. LXXIV).
Confitebimur personam Patris, confitebimur personam Spiritus sancti, sed
familiarius invocando confitebimur personam Filii, videlicet Jesu
Christi; Jesus enim, sicut dicitur, Salvator interpretatur. Sub hoc
nomine credimus Christianos esse salvandos. Si igitur aliquando homo
delinquit, mirandum non est si ad hominem Deum homo delinquens securus
recurrit. Ipse est enim Dei et hominum mediator, homo Christus Jesus (I
Tim. II). Ad hunc igitur Christiani recurrunt, quia per ipsum Deo se
reconciliari posse credunt.
|
|