|
In coelesti Hierusalem claustrum perfectae beatudinis ponitur, quod
quatuor generalibus officinis undique munitur. In uno siquidem latere
ponitur oratorium, in alio cellarium, in tertio refectorium, in quarto
dormitorium, ut ores, ut abundes, ut reficiaris, ut quiescere possis.
Pax aeterna per similitudinem quasi oratorium dicitur, quia qui vincula
seu carcerem hujus mundi evaserunt, ad illud confugiunt ut salventur.
Hic oratorio perfectae pacis jungitur cellarium abundantiae divinae
suavitatis. Cellarium vero abundantiae divinae divinitatis sequitur
refectorium satietatis aeternae. Sed licet in pace sis, licet abundes
divitiis, licet fruaris ad libitum possessis; nihil tamen proderit, nisi
quiescas in dormitorio tranquillae mentis. Nota quod hujusmodi officinae
non discooperiuntur ventorum turbine, non annihilantur vetustate, sed
incolumes et integrae permanent absque fine, ut sit pax sine
perturbatione, abundantia sine diminutione, satietas sine fastidio,
quies sine taedio. Videsne qualiter pax pertineat ad oratorium,
abundantia ad cellarium, satietas ad refectorium, quies ad dormitorium?
Attende etiam quod oratorio, id est aeternae paci, adjacet securitas
quasi latus claustri. Cellario vero abundantiae quasi latus claustri
adjacet virtus sufficientiae. Satietatis refectorio adjacet delectatio.
Dormitorio quietis virtus gratitudinis. Ut sit pax secura, abundantia
sufficiens, satietas delectabilis, quies grata. Excludit igitur quies
laborem, satietas famem, abundantia paupertatem, pax rapacitatem. Qui
igitur ad illud claustrum perfectae beatitudinis pervenire desiderat,
necesse est ut adhuc in domo probationis manens, ordinem praedicti
claustri diligenter addiscat. Domus siquidem probationis est vita
regularis. In hac domo discimus quid in futura facere debeamus. Hic
probamur, ut ibi reficiamur. In hac domo habemus Christum magistrum
novitiorum, Ipse enim docet nos ordinem coelestis Hierusalem. Qui igitur
pacem diligit, cui quod habet sufficit, qui satiari coelesti desiderio
nititur, et in eo totis medullis cordis delectatur, qui cum gratiarum
actione etiam adversa sustinet: talis, dico, adhuc in domo probationis
positus, ordinem perfectae beatitudinis ex parte tenet. Sed cum ad illud
claustrum pervenerit, non ex parte, sed ex integro regulam perfectionis
obtinebit
|
|