|
In claustro perfectae beatitudinis sunt quatuor ordines columnarum
distincti quatuor diversis proprietatibus colorum. Est enim primus ordo
croceus, secundus ruber, tertius niveus, quartus caeruleus. Primus
similis est croco, secundus rosae, tertius lilio, quartus violae. Hae
quatuor diversitates colorum designant quatuor ordines electorum. Habet
enim crocus similitudinem maturi fructus. Similiter antiqui patres
mature viventes, cum de hoc saeculo ad coelestem Hierusalem transeunt,
quasi de vivis lapidibus in claustro perfectae beatitudinis croccae
columnae fiunt. Et qui diu Ecclesiae fabricam portare consueverant,
claustrum perfectae beatitudinis suo decore quasi croceae columnae
decenter ornant. Secundus ordo columnarum roseo colore pingitur, per
quem cruor martyrum non inconvenienter designatur. Harum columnarum
angeli mirantur colorem, mirantur et fortitudinem. Mirantur rubrum
colorem Stephani; mirantur flammeum colorem Laurentii; mirantur
fortitudinem, quae lapidibus frangi non potuit; mirantur fortitudinem,
quae in medio ignis incolumis remansit. Tertius ordo columnarum est
nivei coloris, et designat munditiam confessionis. Confessorum siquidem
vita, iejuniis, et vigiliis, et assiduis orationibus est undique polita:
et qui munditiam mentis et corporis tenere consueverant, in claustro
futurae beatitudinis candorem munditiae sine fine servant. Quartus ordo
columnarum colorem coeli cum serenum est habere dicitur, quia color,
violae aeris similitudinem cum floret imitatur. Nec mirum si integritas
virginum in coelo coeli similitudinem tenet, quae in terris integra, et
absque carnem fragilitatis corruptione manet. In ferventis olei dolium
Joannes missus, illinc exivit illaesus; et qui virginitatis integritatem
secum sociam habuit, a corruptione carnis immunis fuit. Nec calor in
tormento carni nocuit, quem calor luxuriae aliquoties non accendit. In
primo igitur ordine sunt antiqui patres, in secundo martyres, in tertio
confessores, in quarto virgines.
|
|