|
Claustrum perfectae beatitudinis in quadro ponitur, ut ex omni parte
firmitas aequalitatis in eo teneatur, ne elevetur prosperis, ne
frangatur adversis, ne de praeteritis doleat, ne de futuris aliquid
sinistrum posse contingere pertimescat. Mensura quadri non recte stat,
si unum latus minus et aliud majus fiat. Oportet igitur ut mensura
uniuscujusque lateris subjaceat lineae perfectae prosperitatis. Habeat
autem haec linea longitudinem perfectae felicitatis aeternitatem. Erit
igitur in hac longitudine mensura longitudinis sine fine. In Ezechielis
libro scriptum legitur de aedificio, quod in monte a propheta visum
fuisse perhibetur, quod illud aeficium habebat atrium, quod aequis
lateribus undique disponebatur. Dispositioni siquidem atrii assimilatur
quadratura supradicti claustri.
|
“Est autem, ut ait B. Gregorius, hoc atrium amplitudo populorum
fidelium, qui dum prudentiam, fortitudinem, justitiam atque temperantiam
tenent, mensuram spiritualis aedificii per quadrum habent.”
|
|
Longitudo et aequalitas quatuor laterum, est in quolibet justo
perseverantia usque ad mortem quatuor praecedentium virtutum. Sed
forsitan aliquis dubitat an in populo fidelium aliquis perfectus
existat, cum beatus Gregorius in libro super Ezechielem quaerit utrum
essent aliqui,
|
“qui invenirentur in mandatis Dei vivere perfecti.”
|
|
Respondit.
Unde in Ezechiele dicitur: Et mensus est atrium longitudine centum
cubitorum per quadrum (Ezech. XL). Numerus centenarii per quadrum, qui
assignatur atrio, est mensura perfectionis in quolibet justo. Perfecti
igitur sunt, qui in quadratura hujus atrii permanent, quia recedentes ab
hoc saeculo, ad illud claustrum perfectae beatitudinis pervenient, in
quo sine aliquo defectu perdurent. Ibi enim nec prudentia poterit
decipi, nec fortitudo frangi, nec justitia subverti, nec temperantia
minui vel augeri, et erit in hac perfectione finis sine fine.
|
|