|
In claustro perfectae beatitudinis angeli resident, ut in eodem aeternae
felicitatis ordinem conservent. Nullo indigent, et ideo non est eis
necessarium ut laborent. Non esuriunt, neque sitiunt, quia coelesti pane
satiantur, et de torrente voluptatis bibunt: faciem Patris semper
vident, quia prae caeteris rationabilibus creaturis perfectam de eo
cognitionem habent. Amant Deum, et desiderant, nec tamen desiderio
cruciantur, nec fastidio laborant. Similiter in materiali claustro multi
sunt qui futurae felicitatis ordinem diligunt. Paucis indigent, quoniam
in proprios usus praeter victum et vestitum nihil habent. Ea etiam, quae
carnis necessitati concessa sunt, carni subtrahunt. Naturam vincunt,
quoniam coelestem vitam in terris ducunt, contemplationi vacant, Deum
videre desiderant. Et quaecunque interim contingant, adventum tamen
judicis patienter exspectant. In hac vita quaelibet adversa tolerant, ut
aequales angelis post resurrectionem fiant. Unde beatus Gregorius:
|
“Is, inquit, qui propter nos minor angelis exstitit, aequales nos
angelis virtute suae minorationis fecit.”
|
|
Unde et moriendo docuit mortem non motui; resurgendo, de vita confidi;
ascendendo, de coelestis patriae haereditate gloriari, ut quo caput
praeisse conspicitur, illuc subsequi et membra gratulentur Omnes autem
nos, qui in ejus fide nati sumus, ejus procul dubio corpus existimus.
Non ergo fragilitas humana de se desperet. Unigeniti sanguinem
consideret, et in pretio suo videat quam magna est, quae tanti valet.
Perpendat sollicite quo caput praecessit, et quae ad vivendum praeceptis
astringitur, ad sperandum exemplo roboretur. Confidat coelos, et speret
supernam patriam, angelorum se sociam sciat, atque in suo capite
praelatam se angelis gaudeat. Qui ergo in hoc saeculo claustri taedium
seu labores ad tempus sustinent, in claustro non manufacto (quod est in
coelis) cum angelis quiete sine fine vivent.
|
|