|
Qui in claustro perfectae beatitudinis resident procul dubio divinae
sapientiae lectioni student. Nec retrahit eos aliqua necessitas
corporis, nec aliquod impedimentum laboris. Qui enim in claustro
perfectae beatitudinis manent, nullo indigent, sed postpositis omnibus
curis attende legunt in libro vitae. Quatuor sunt libri vitae: primus
scriptus fuit in paradiso, secundus in deserto, tertius in templo,
quartus scriptus ab aeterno, et adhuc habetur in coelesti claustro.
Primus scriptus est a Deo in corde hominis, secundus a Moyse in tabulis
lapideis, tertius a Christo in terra, quartus in praescientia divina.
Prima est liber generationis, secundus correctionis, tertius gratiae,
quartus divinae sapientiae. Liber qui in paradiso est scriptus, ibidem
est corruptus, nec emendatus. Liber a Moyse in deserto scriptus,
multoties corruptus est, et multoties emendatus. Liber in templo
scriptus, est a Judaeis accusatus, non est tamen a Deo reprobatus. Liber
vero divinae sapientiae, qui est ab aeterno scriptus a Deo, nunquam est
corruptus, semper idem permanet, nec mendacii maculam in se habet. Cum
aliquis cogitat quid agere debeat, et hoc rationabiliter disponit, quasi
in libro rationis legit. Cum vero peccat, et correptus poenitet, quasi
in libro correctionis legendo studet. Si autem accusatus ab aliquo audit
a Magistro: Ubi sunt qui te accusabant? vade, et jam noli amplius
peccare (Joan. VIII); legit in libro gratiae: Jesus autem inclinans se
deorsum digito scribebat in terram (ibid.). Habes nunc scriptorem libri
et titulum, habes pennam et calamum, habes etiam pergamenum. Inclinatio
est miserentis Dei condescensio. Scriptor est Jesus, id est Salvator.
Concurrunt haec omnia, ut qui se inclinat salvet, quatenus qui
condescendit salutem praestet. Titulus in hoc opere incipit: Liber
gratiae. Non enim praecesserant merita, ut dimitterentur peccata, sed
dimittuntur, praecedente gratia. Penna vel calamus, est Dei digitus, id
est benignitas Spiritus sancti. Hoc calamo scribuntur tabulae Moysi. De
eodem dixerunt in Aegypto magi: Hic est digitus Dei (Exod. VIII).
Pergamenum est terra, id est corda terrenis desideriis plena, desiccata
a sanguine et pilis, id est a superfluitate et carnalibus desideriis.
Libri materia, est poenitentia, sententia, de misericordia. Intentio
circa causam versatur, ad hoc enim intendit, ut peccatori misereatur. Si
autem cui parti philosophiae supponatur quaeritur, ethicae supponitur.
Ethica est moralis scientia. In hoc enim libro agitur, ut destruantur
pravi mores, et boni superaedificentur. Reddit lectorem benevolum,
docilem et attentum. Benevolum reddit, dum peccatum dimittit. Reddit
attentum, dum promittit futurae retributionis praemium. Reddit docilem,
dum coelestibus doctrinis instruit legentis mentem. Ubi sunt, inquit,
qui te accusabant? vade et jam noli amplius peccare: forsitan qui te
accusabant, sicut tu peccasti, similiter et ipsi peccant. Omnes enim
peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III).---Et exivit unus post alium
(Joan. VIII), ut sequerentur praecedentem diabolum. De eo enim dicitur:
Egressus est Satan a facie Domini (Job II). Egressus est autem, non ut
beatum Job sanaret, sed affligeret. Similiter isti non ob hoc venerant,
ut mulierem in adulterio deprehensam liberarent, sed ut lapidarent. Non
est autem justitia legis, ut aliquem judicet, quem proprii delicti
conscientia remordet. Vade, inquit, et jam amplius noli peccare. Vade
post Christum, non post diabolum; vade in via mandatorum Dei; vade per
semitam justitiae. Noli peccare. Et si quandoque compellat animum carnis
fragilitas, repugnet voluntas. Hi tres libri, id est, liber rationis,
correctionis et gratiae, scribuntur in uno codice. Hic codex est divina
Scriptura, de quo per Joannem in Apocalypsi dicitur: Et vidi angelum
descendentem de coelo, et habebat in manu sua librum apertum. Et accepi
librum de manu angeli, et devoravi illum, et erat in ore meo dulcis
tanquam mel. Et cum devorassem librum, amaricatus est venter meus (Apoc.
X). Unde beatus Gregorius:
|
“Librum devoramus, cum verba vitae cum aviditate sumimus.”
|
|
In quo devorationis verbo, quid aliud quam torpor pigritiae nostrae
reprehenditur, quia verba Domini atque mysteria per nosmetipsos non
requirimus, et inviti dicta ab aliis audimus. Librum ergo devoramus et
comedimus. dum verba Dei legimus. Multi enim legunt, et ab ipsa lectione
jejuni sunt. Multi vocem praedicationis audiunt, sed post vocem vacui et
jejuni recedunt. Quia etsi mente intellectum sacri eloquii percipiunt,
obliviscendo, et non servando quae audierint, haec in cordis visceribus
non reponunt. Legunt autem, et jejuni a lectione non sunt, qui
intelligunt, et servant ea in quibus laborant. Hi sanctum librum
devorant, et comedunt, et jejuni non sunt, quia praecepta vitae quae
sensus capere potuit, memoria non amisit. Et fit quandoque ut tales
quique ex dono gratiae coelestis etiam verbum doctrinae percipiant,
atque de veritatis pabulo, quod ipsi dulciter intrinsecus ruminant, et
proximos suos suaviter pascant. Et devoravi illum, et erat in ore meo
dulcis tanquam mel. Liber qui devoratur, et comeditur, dulcis in ore
sicut mel efficitur. In ejus ore sacra Scriptura dulcis esse dicitur,
cujus vitae viscera mandatis illius replentur, quoniam ei suavis est ad
loquendum, cum interius expressa fuerit ad inveniendum. Nam sermonem Dei
non habet, quem vita reproba, et conscientia remordet. Et cum devorassem
librum, amaricatus est venter meus. Unde beatus Gregorius super
Ezechielem:
|
“In sacro, inquit, eloquio nonnunquam venter pro mente poni consuevit.”
|
|
Unde Jeremias dicit: Ventrem meum doleo (Jer. IV). Ventrem quippe
doluit, qui mentis afflictionem sensit. Sed sciendum est quia, cum sermo
Dei in ore cordis dulcis esse coeperit, hujus procul dubio contra
semetipsum animus amarescit. Sunt et alii libri, de quibus Joannes dicit
in Apocalypsi: Et libri, inquit, aperti sunt, et alius liber apertus
est, qui est vitae. Et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in
libris secundum opera illorum (Apoc. XX).---Libri aperti referuntur, in
quibus mandata coelestia opere suo expressa cernuntur. Et judicati sunt
mortui ex his quae scripta erant in libris, quoniam in ostensa vita
justorum quasi expansione librorum legunt injusti bonum quod noluerunt
facere, atque damnantur ex eorum comparatione qui fecerunt. Et alius
liber apertus est, qui est vitae (ibid.). Unde beatus Gregorius:
|
“Liber vitae, est ipsa visio judicis advenientis:”
|
|
in quo quasi scriptum est omne mandatum, quia quisquis eum viderit, mox
teste conscientia quidquid non fecit intelligit. Liber esse dicitur,
quia justus in libro divinae sapientiae studens a vitiis liberatur.
Dicitur etiam liber vitae, quia justum liberat ab aeterna morte, et in
futuro remunerat perpetua libertate. Et quos in praesenti liberat a
culpa, in futuro reddet immunes a poena. Unde beatus Jacobus: Sapientia,
quae desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica (Jac. III).
Pudica, sicut in Pastorali legitur, quia caste intelligit; pacifica
vero, quia per elationem minime se a proximi sui societate disjungit.
Qui igitur sapientiam, quae desursum venit, diligit, quasi in libro
vitae legit. Cum autem ad claustrum perfectae beatitudinis pervenerit,
in eo assidue legens, in scientia divinae legis perfectus erit. De hoc
libro quidam sapiens dixit quod
|
“ejus origo sit aeterna, incorruptibilis essentia, cognitio vita,
scriptura indelebilis, inspectus desiderabilis, doctrina facilis,
scientia dulcis, profunditas instructibilis, verba innumerabilia: et
tamen unum verbum omnia.”
|
|
Hujus libri litterae in claustra humanitatis Christi sunt scriptae, sed
auro divinitatis illuminatae. Qui igitur ad inspectionem illius libri
perveniet, eruditus scientia divinae legis in aeternum vivet.
|
|