|
Viriditas pratelli, quod est in medio materialis claustri, oculos
claustralium reficit, et eos alacriores ad legendum reddit. Est enim
natura coloris viridis, ut oculos foveat obtentu suae visionis.
Similiter viriditas pratelli, quod est in medio coelestis claustri,
oculos supernorum civium recreat, et eos semper sua novitate confortat.
Amoenitas siquidem futurae vitae, quasi viriditas pratelli mentes
supernorum civium reficit sua novitate. Nihil enim ibi vetustum vel
transitorium erit, sed semper in novitate suae viriditatis absque dubio
permanebit. Nec in vere crescet, nec in autumno deficiet; nec calore
siccabitur aestatis, nec marcescet frigoribus hiemis. Ibi enim non erit
varietas temporis, ubi semper est identitas aeternitatis. Unde B.
Joannes in Apocalypsi dicit, quia tempus non erit amplius (Apoc. X).
Mirum est tamen quod diximus, quia post resurrectionem non erit tempus,
et nisi hoc auctoritas diceret, animos simplicium forsitan impediret. Et
levavit, inquit Joannes, angelus manum in coelum, et juravit per
viventem in saecula, quia tempus non erit amplius (ibid.). Unde B.
Gregorius (Moral. lib. IV): Tempus nostrae mortalitatis, inquit,
quandoque transiturum est ut penitus non sit, angelo hoc in sacro
eloquio attestante, qui ait, per viventem in saecula, quia tempus non
erit amplius. Nam etsi Propheta dicit: Erit tempus eorum in saecula
(Psal. LXXX), quia per momenta tempus deficit, nomine temporis, eorum
defectum vocavit, ostendens quod sine fine omnimodo defectu deficiunt
ii, qui a visionis intimae consolatione separantur. Intelligitur igitur
per tempus, mutabilitatis humanae varius defectus. Non infundetur
praedicta viriditas abundantia pluviae, sed infusione roris, quia non
eget praedicatione, sed rore divinae contemplationis. Ubi enim
unusquisque omnia scientem sciet, ibi nemo doctrina praedicationis
egebit.
|
|