CAP. XXXV. De ligno vitae quod est in medio coelestis pratelli.

In medio coelestis pratelli (quod futurae comparavimus amoenitati) ponitur lignum vitae, ut vita sit in amoenitate. Non est enim felix amoenitas, cum vita arctatur intra mortis metas. Sed cum vita sine morte fuerit, tunc amoenitas vitae cum vita felix erit, ita ut audiat homo quod per Prophetam dicitur a Domino: Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum (Psal. XC): longitudo temporis est spatium aeternitatis; ostensio salutaris est visio Salvatoris. Hoc autem salutare est lignum vitae. Diversa sunt ligna vitae: est enim lignum vitae arbor quaedam materialis, quae a principio fuit in medio paradisi. Est et lignum vitae quasi arbor quaedam justitia in medio moralis claustri. Est etiam arbor vitae Christus in medio Ecclesiae. Sed in medio claustri futurae beatitudinis est quasi lignum vitae Sapientia Dei Patris. Ne primi ligni fructum tangeret homo post peccatum, antequam ejectus esset a paradiso audivit a Domino: Videte ne forte sumat de ligno vitae (Gen. III). Arbor vero justitiae, quae est lignum vitae, in claustro animae ponitur, ut animi virtutes in eo delectentur. Est autem animae claustrum contemplationis secretum. Plantatur autem arbor justitiae in terra bonae voluntatis, radicatur in profundo humilitatis, crescit per desiderium, expandit ramos; per exemplum dat fructum boni operis, cibat esurientem dulcedine contemplationis. De hoc ligno per beatum Job dicitur: Lignum habet spem: si praecisum fuerit rursum virescit, et rami ejus pullulant (Job XIV). Unde beatus Gregorius in Moralibus:

“Ligni nomine aliquando crux, aliquando vir justus, aliquando vero incarnata Dei Sapientia figuratur.”

In ligno siquidem crucis habemus spem salutis. Quod vero hic de ligno dicitur, justitiae cujuslibet hominis assignatur. Lignum enim habet spem, quia futurae beatitudinis justus exspectat retributionem. Si praecisum fuerit, rursum virescit. Unde B. Gregorius: Cum in morte passionis pro veritate justus afficitur, in aeternae vitae viriditate recuperatur. Et qui hic virebat per fidem, illic virescit per spem. Et rami ejus pullulant, quia plerumque ex passione justi, fideles quique ad amorem coelestis patriae multiplicantur: et viriditatem vitae spiritualis accipiunt, dum hunc pro Deo fortiter egisse gratulantur. Ex fructu igitur ligni justitiae, quod in medio moralis claustri ponitur, anima cum suis virtutibus satiatur. Est et lignum vitae secundum formam humanitatis Christi in medio Ecclesiae. Hoc autem lignum habet spem. Sicut enim superius dicitur, incarnata Dei Sapientia per illud figuratur. Hoc igitur lignum habet spem, quia si praecisum fuerit, rursum virescit; quoniam, etsi Christus per passionem occidi potuit, per resurrectionis gloriam rursus ad vitae viriditatem venit. Hujus rami pullulant, ut ex resurrectione illius multiplicati, longe lateque fideles crescant. Fructus hujus arboris est caro Christi et sanguis. Qui ex hoc fructu seipsos cibant, aeternae vitae salutem absque scrupulo dubitationis exspectant. Lignum vero vitae quod est in medio claustri futurae beatitudinis, id est, sapientia Dei Patris, fuit ab initio creaturae cibus angelorum; incarnata vero Dei Sapientia facta est redemptio peccatorum, et salus justorum. Sub ramis hujus arboris, id est sub tutela divinae protectionis, justi resident, aspectu ejus delectantur, et amoenitate gaudent; satiantur fructus dulcedine, id est contemplatione; fructus ejus salutem conservat, et vitam praestat. Hoc est igitur lignum vitae, quia vitam custodit incolumem sine fine.