CAP. XXXVI. De silentio coelestis claustri.

A quibusdam quaeritur utrum in coelesti claustro silentium ad horam, vel continuum teneatur? Sed nihil nos prohibet aliquid de silentio praemittere quod nescientes auctoritas docet et elucidat. Ait enim Joannes in Apocalypsi: Factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII). Unde B. Gregorius:

“Nihil prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis.”

Qui enim corpore remotus vivit, sed tumultibus conversationis humanae, et terrenorum desideriorum se inseruerit seu implicuerit, non est in solitudine. Si vero aliquis corporaliter popularibus turmis prematur, et tamen nullos curarum saecularium tumultus in corde patiatur, non est in urbe. De hoc secreto cordis dictum est: Factum est silentium in coelo quasi media hora. Coelum quippe est anima justi. Anima siquidem justi, dum ad aeterna et sublimia per sublevationem contemplationis intendit, surgentes ab infimis cogitatio num tumultus premit, et intra se Deo quoddam silentium facit. Sed quia hoc silentium contemplationis, et haec quies mentis in hac vita non potest esse perfecta, nequaquam hora integra factum in coelo dicitur silentium, sed quasi media, ut nec media plene sentiatur, cum praemittitur quasi; quia mox ut se animus sublevare coeperit et quietis intimae lumine perfundi, redeunte motu cogitationum, stupidus de semetipso confunditur et confusus caecatur. Bene ergo factum hoc silentium non integra, sed dimidia hora describitur, quoniam haec contemplatio nequaquam perficitur, quamvis ardenter inchoetur. Potest et haec auctoritas aliter exponi, ut angelis in coelo silentium obedientiae factum ante ruinam diaboli possit assignari. Multitudo siquidem angelorum ante casum siluit, quandiu voluntati sui Creatoris humiliter obedivit. Sed diabolus silentium rupit, locutus est superbiam, et in haec verba prorupit: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). Hoc autem silentium in coelo quasi media hora permansisse dicitur, quia non diu post creationem suam illud diabolus tenuisse perhibetur. Similiter sicut Lucifer in coelo, sic quidam fratres se habent in materiali claustro. Obedientiae siquidem silentium tenent; sed sicut Lucifer, nobilitate generis, et scientiae claritate lucent: et qui caeteros fratres humilitate praecedere debuissent, simplicioribus fratribus exemplum perversitatis praebent. Magistris aequales videri volunt, simpliciores fratres sibi verbis seductoriis alliciunt. Et sicut Lucifer quasi fulgur de coelo cecidit, sic a sublimitate sui ordinis unusquisque superbe cadit. Ira succensi, tonantes verbis, coruscationum praemittentes minas, a claustro quasi a coelo recedunt, et alios secum trahunt. Cum saecularibus habitant, seipsos excusant: ad hoc etiam laborant, ut sicut diabolus homines seducit, sic et eos, cum quibus morantur, sua persuasione perversos reddant. Obedientiam, quam diabolus primo homini praecepit, servant; a laude Dei et praeceptis ejus inobedientes vacant. Sub silentio igitur inobedientiae quiete degunt, quia neminem reprehendunt, et ipsi a nemine reprehendi volunt. De hoc quieto silentio in libro Sapientiae dicitur: Cum silentium quietum tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus exsiliens de coelo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit (Sap. XVIII). Tria sunt silentia: primum silentium fuit angelis in coelis, ante diaboli casum; secundum fuit in terra hominibus, post primi parentis lapsum; tertium erit in coelo post resurrectionem, quod nunquam habebit finem. Primum fuit solis angelis, secundum solis hominibus, tertium erit angelis et hominibus. Secundum silentium fuit ab Adam usque ad Christum. Interim tamen lex subintravit, quaedam promisit, sed in promissionem tandem defecit. Ideo homo considerans per legem neminem justificari posse, siluit. Cum ergo quietum silentium tenerent omnia, vere omnia, quia et ea quae ante legem fuerant, et quae sub lege erant. Illa enim in petitione desperabant, ista in promissione defecerant. Mirum est tamen quod hoc silentium quietum fuisse dicitur, cum sub dominio diaboli teneretur, nisi forsitan aliquis dicat, quod ille rem aliquam quiete possidet, qui absque contradictione eam tenet. Quietum siquidem silentium esse dicitur, quod nullo probibente possidetur. Et nox in suo cursu medium iter haberet. Nox, id est peccatum, a diabolo coepit, et descendens ad primum hominem, per singulos actualiter cucurrit. Medium, inquit, iter haberet. Est enim iter sursum, et est iter deorsum: sursum ad coelos, deorsum ad inferos. Iter vero medium est praesentis vitae spatium. Tunc vero nox in suo cursu medium iter tenebat, quia suum erat, et nemo ad coelos ascendere poterat, sed omnes tam justos quam injustos mors secum trahebat ad infernum. Cum ergo mors omnes secum ad inferos raperet, et peccatum omni spe remota ad summum perveniret, tunc omnipotens sermo exsiliens de coelo a regalibus sedibus venit, silentium rupit, ostendit revertendi viam, per quam ipse venerat, scilicet Patris obedientiam. Ut qui per inobedientiam a via veritatis exorbitaverat, per viam obedientiae Christum sequens salutem quaerat: fecit quod docuit, quia durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit.---Durus, inquam, quia propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI). Per afflictionem siquidem carnis, per effusionem sanguinis debellavit diabolum, eripuit genus humanum, et hoc in mediam exterminii terram. Terra exterminii dicitur, quia per passionem Christi diabolus ejectus a fidelium cordibus exterminatur. Rex enim noster operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII). Rex erat, et a regalibus sedibus venerat: et cum ad coelos rediit, quos a servitute diaboli liberaverat, ad conregnandum secum in coelestibus sedere fecit. Cum ergo homo ad illud beatum silentium futurae beatitudinis pervenerit, quod petat ulterius non habebit. Tunc enim silebit iniquitas, abundabit charitas; nec quidquam ibi deficiet, ubi unusquisque omnia habentem in se habebit. Tunc enim erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XIII).