|
Utrum in claustro futurae beatitudinis alicui loqui liceat. Placeret
forsitan tibi, frater, audire quid auctoritas inde dicat. Unde beatus
Gregorius (Moral. lib. II):
|
“Sciendum est quoniam incorporea natura cum loqui dicitur, ejus locutio
nequaquam una eademque qualitate formatur.”
|
|
Aliter enim loquitur Deus ad angelos, aliter angeli ad Deum, aliter Deus
ad sanctorum animas, aliter sanctorum animae ad Deum. Nam, quia naturae
spirituali ex corporea oppositione nil obstat, loquitur Deus ad angelos
sanctos eo ipso quo cordibus eorum occulta sua et invisibilia ostendit,
ut quidquid agere debeant in ipsa contemplatione veritatis legant; et
velut quae dam praecepta sint vocis, ipsa gaudia contemplationis. Quasi
enim audientibus dicitur, quod videntibus inspiratur. Unde cum eorum
cordibus contra humanam superbiam animadversionem ultionis Deus
infunderet, dixit: Venite, descendamus, et confundamus linguas eorum
(Gen. XI). Dicitur eis, qui adhaerent, Venite, quia nimirum hoc ipsum
nunquam a divina contemplatione decrescere, in divina contemplatione
semper accrescere est, et nunquam corde recedere, est quasi quodam
stabili motu semper venire. Quibus etiam dicit: Descendamus, et
confundamus linguas eorum. Ascendunt angeli in eo quod Creatorem
conspiciunt; descendunt angeli in eo quod creaturam sese in illicitis
erigentem examine districtionis premunt. Dicere igitur Dei, descendamus,
et confundamus linguas eorum, est in seipso eis hoc quod recte agitur
ostendere, et per vim internae visionis eorum mentibus exhibenda judicia
motibus occultis inspirare. Sed et angeli ad Deum loquuntur, sicut per
Joannem in Apocalypsi dicitur: Dignus est Agnus, qui occisus est,
accipere virtutem et divinitatem (Apoc. V). Vox enim angelorum in laude
Conditoris, est ipsa admiratio intimae contemplationis. Miracula divinae
virtutis obstupuisse, dixisse est; quoniam excitatus cum reverentia
motus cordis, magnus est ad aures incircumscripti spiritus clamor vocis.
Quae vox se quasi per distincta verba explicat, dum se per innumeros
modos admirationis format. Deus igitur angelis loquitur, dum eis
voluntas ejus intima videndo manifestatur. Angeli vero loquuntur Domino,
cum per hoc, quod super semetipsos respiciunt, in motum admirationis
surgunt.
|
|