|
Deus ad sanctorum animas loquitur, et sanctorum animae ad Deum
loquuntur. Unde in Apocalypsi Joannis dicitur: Vidi sub altare Dei
animas interfectorum propter verbum Dei: et clamabant voce magna
dicentes: Usquequo, Domine, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum
de iis qui habitant in terra? (Apoc. VI.) Unde beatus Gregorius:
|
“Quid est animas vindictae petitionem dicere, nisi diem extremi judicii,
et resurrectionem exstinctorum corporum desiderare? Magnus quippe clamor
earum magnum est desiderium. Tanto enim quisque minus clamat, quanto
minus desiderat. Et tanto majorem vocem in aures incircumscripti
spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit.”
|
|
Animarum igitur verba, ipsa sunt desideria. Nam si desiderium sermo non
esset, Propheta non diceret: Desiderium cordis eorum audivit auris tua
(Psal. IX). Sed quomodo dicuntur petere, quas et voluntatem Dei certum
est et ea quae futura sunt non ignorare? De ipso ergo bibunt, quod ab
ipso sitiunt. Discordarent igitur a voluntate Conditoris, si quae eum
vident velle, non peterent; eique minus inhaererent, si volentem dare
desiderio pigriori pulsarent. Sed et Deus ad sanctorum animas loquitur,
sicut eis resurrectionem corporum suorum desiderantibus, per responsum
divinum dicitur: Requiescite tempus adhuc modicum, donec compleatur
numerus conservorum, et fratrum vestrorum (Apoc. VI). Desiderantibus
animabus, requiescite adhuc modicum, dicere, est inter ardorem desiderii
ex ipsa praescientia solatium consolationis aspirare, ut et animarum vox
sit hoc quod amantes desiderant, et respondentis Dei sermo sit hoc, quod
eas retributionis certitudine inter desideria confirmat. Respondere ergo
ejus, ut collectionem fratrum exspectare debeant, est eorum mentibus
libenter exspectandi moras infundere, ut, cum carnis resurrectionem
appetunt, ex colligendorum fratrum augmento gratulentur.
|
|