|
Moraliter Judaea confessionem peccatorum designat, in qua fidelis animus
seipsum judicans humiliter accusat. In hac siquidem Judaea Hierusalem
fundata esse dicitur, quia in confessione peccati peccator poenitens Deo
reconciliatur. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus
nomen tuum (Psal. LXXIV). Per hoc quod dicit confitebimur, confessio
necessaria esse perhibetur. Quod tamen confitebimur replicat,
misericordiam divinae pietatis demonstrat, et ne desperes innuit, qui
iterum peccantem si poeniteat, non repellit. Eamus iterum, ait Dominus,
in Judaeam (Joan. XI). In Judaeam iterum Dominus ire discipulos
hortatur, ut si quis peccaverit, poeniteat, et iterum peccatum humiliter
confiteatur. In quacunque enin hora peccatum confitendo peccator
ingemuerit, Scriptura testante procul dubio salvus erit (Ezech. XVIII).
Attende qualiter diligit, qui toties et tam benigne peccantem recipit.
Si haec attendis, Domini misericordiam cognoscis. Notus, inquit, in
Judaea Deus (Psal. LXXV). In Judaea Deus cognoscitur, quia in
confessione peccati misericordia Dei manifeste demonstratur. Per
pietatem siquidem peccantem revocat, per patientiam sustinens exspectat.
In Bethlehem Judae Christus nascitur, sed in Nazareth nutritur, et tamen
non Bethlehemites, sed Nazareus appellatur. In Bethlehem Judae Christum
natum Scriptura fuisse meminit, quia per confessionem spiritualiter ad
hominem Deus descendit. Nazareth flos sive munditia interpretatur. In
Nazareth igitur nutritur et habitat, qui in flore munditiae delectatur,
et eam semper amat.
|
|