CAP. XXXIX. Quod post resurrectionem hominibus loquatur Deus.

Auctoritate perhibente, comperi qualiter ad angelos et ad animas sanctorum Deus consuevit loqui. Adhuc vero scire desidero quomodo post resurrectionem hominibus loqui debeat, ut quod proposui scribere auctoritati non contradicat. Unde beatus Gregorius: Cum nobis post resurrectionem ostendetur Dominus per speciem, tunc semetipsum quomodo omnibus creaturis praesit nobis insinuabit; tunc, detersa nostrae mentis caligine, clara se visione manifestabit, et tunc implebitur quod in Evangelio Veritas dicit: Venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI). Filius enim de Patre palam annuntiat, quia per hoc, quod Verbum est, ex natura divinitatis nos illustrat. Palam itaque de Patre annuntiare se asserit, qua per patefactam tunc majestatis suae speciem, et quomodo ipse gignenti non impar oriatur, et quomodo utrorumque Spiritus utrique coaeternus procedat, ostendit. Apetie namque tunc videbimus quomodo hoc quod oriendo ab alio est, ei de quo oritur subsequens non est: quomodo is, qui processione producitur, a proferentibus non praeitur. Aperte tunc videbimus quomodo et unum divisibiliter tria sunt, et indivisibiliter tria unum. Apparente igitur in judicio retributore operum, jam verba cessabunt exhortationum, et nos angustias vitae praesentis evadentes, in illa quoque suscepti contemplatione gaudiorum, jam nullatenus indigebimus audire verba doctorum.