|
Cum de qualitate corporum qualia per resurrectionem sint quaeritur, non
ego, sed beatus Gregorius audiatur.
|
“Redemptor noster, inquit, resurrectionem, quam in se ostendit, nobis
promisit; et quia membra sui sequuntur gloriam capitis, eam in fine
mundi facturus est in nobis.”
|
|
Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen ejusdem resurrectionis
exquiro. Credo namque quia resurrecturus sum, sed volo ut sciam qualis.
Sciendum mihi quippe est utrum in quodam alio subtili forsitan vel
aereo, an in eo quo moriar, corpore resurgam. Sed si in aereo corpore
resurrexero, jam ergo non ero, qui resurgo. Nam quomodo vera est
resurrectio, si vera non potuit esse caro? Aperta igitur ratio suggerit
quod si vera caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit.
Haec enim recte resurrectio non potest dici, ubi non resurgit quod
cecidit. Credendum est igitur quia nequaquam corpus nostrum in illa
resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis subtilius, vel aere. Erit
enim subtile quidem per effectum spiritualis potentiae, sed palpabile
per veritatem naturae. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum
naturam erit, et secundum passionis desideria non erit, quia devicto
mortis aculeo in aeterna incorruptione regnabit. Credimus igitur, et
fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram et eamdem et
diversam: eamdem per naturam, diversam per gloriam; eamdem per
veritatem, diversam per potentiam. Erit itaque subtilis, quia
incorruptibilis: erit palpabilis, quia non amittet essentiam naturae
veracis.
|
|