CAP. XLI. In quibus locis sint animae justorum ante resurrectionem.

Quoniam quidem simpliciores fratres de animabus ante resurrectionem quibus in locis sint dubitant, ideo volumus ut de eis divinae Scripturae verbis certiores fiant. Ait enim beatus Gregorius (Moral. lib. VIII):

“Cum sanctus, seu malignus spiritus aliquo moriente egredientem animam a claustro carnis acceperit, in aeternum secum sine ulla mutatione retinebit: ut nec exaltata ad supplicium proruat, nec aeternis mersa suppliciis ultra ad remedium ereptionis ascendat. Nequaquam enim misericordia Redemptoris post mortem liberat, quem ante mortem gratia ad veniam non reformat.”

Item (lib. IV):

“Electi Dei, et perfecti viri postquam de corporibus transeunt, nequaquam per morarum spatia (sicut antiqui patres) a patriae coelestis perceptione differuntur: mox quippe ut a colligatione carnis exeunt, in coelesti sede requiescunt.”

Hoc autem quod in quarto Dialogi libro dicitur, quod ante restitutionem corporum in coelo recipiuntur animae justorum, hoc neque de omnibus justis fateri possumus, neque de omnibus negare. Nam sunt quorumdam animae justorum, quae quibusdam adhuc mansionibus a coelesti regno differuntur. In quo dilationis damno quid aliud innuitur, nisi quod de perfecta justitia aliquid minus habuerunt? Et tamen luce clarius constat quod perfectorum justorum animae, mox ut hujus claustra carnis exeunt, coelestibus sedibus recipiuntur. Hoc autem ipsis justis pro retributione suae justitiae crescet in die judicii: quod nunc animarum sola, postmodum vero etiam corporum beatitudine perfruentur, ut in ipsa quoque carne gaudeant, in qua dolores cruciatusque pro Domino pertulerunt. Praeterea sciendum est quoniam etsi baptizatos omnes infantes, atque in eadem infantia morientes ingredi regnum coeleste credendum est, omnes tamen parvulos (qui scilicet jam loqui possunt) regna coelestia ingredi credendum non est; quia nonnullis ejusdem regni coelestis aditus a parentibus clauditur, si male nutriantur.