|
Creator omnium Deus, Pater omnipotens, in quo clamamus: Abba (Pater)
(Rom. VIII), qui omnia operatur quietus, nec tamen angustatur intentus,
sic exteriora circumdat, ut interiora impleat; sic interiora implet, ut
exteriora circumdet; sic summa regit, ut ima non deserat; sic imis
praesens est, ut a superioribus non recedat; sic latet in sua specie, ut
tamen cognoscatur in operatione; sic in suo cognoscitur opere, ut tamen
comprehendi non valeat cognoscentis aestimatione; sic adest, ut videri
nequeat; sic videri non valet, ut tamen ejus praesentiam ipsa sua
judicia testentur; sic se intelligendum praebet, ut tamen ipsum nobis
radium sui intellectus obnubilet; et rursum nos caligine ignorantiae sic
reprimit, ut tamen nostrae menti radios suae claritatis intermisceat,
quatenus et sublevata quidpiam videat, et reverberata contremiscat: et
quia eum sicuti est videre non potest, aliquando vivendo cognoscat. Sunt
autem in Ecclesiis quidam praelati qui, licet diversis operibus sint
intenti, tamen operantur quieti. Interiora domus suae implent doctrina,
exteriora vero circumdant providentia; nec tamen sic doctrinae student,
ut a providentia cessent; nec sic curis exterioribus inhiant, ut a
spirituali doctrina refrigescant. Summa regunt, et tamen ima non
deserunt. Illa cum potestate, ista cum humilitate. Non enim a
sapientibus recedunt, sed tamen simplicioribus fratribus condescendunt.
Sic latent fratribus in sua voluntate, ut tamen aliquando cognoscantur
in operatione; sic cognoscuntur in suo opere, ut vix reprehendi possint
cognoscentis aestimatione; sic adsunt quandoque, ut videri nequeant,
quia quamvis remoti sint corpore, adsunt tamen sollicita
circumspectione; sic se intelligendos praebent caeteris, ut vix
intelligi valeant etiam a discretis. Nec tamen sic secretum mentis
obnubilant, quin pro tempore et loco quibus congruum viderint, illud
dicant. Et quia summo abbati toto affectu mentis inhaerent, adhuc in
terris positi formam summi abbatis tenent. A proposito suo flecti
nequeunt, et eos qui sub ipsis sunt proposita sua tenere cogunt, alios
reprehendunt, et ab iis reprehendi volunt. Nihil enim in se habere
desiderant, quod oculis hominum et oculis divinae majestatis non
ostendant. Et quia scriptum reperiunt: Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V), ideo ut Deum in futuro videant, oculum cordis
pulvere terrenae vanitatis mundant. In futura siquidem vita Deus
videbitur ab iis, quorum oculi mentis a vitiis purgantur. Unde beatus
Gregorius:
|
“Videbimus, inquit, Deum ipsum, qui erit nostri laboris praemium, ut
post hujus tenebras mortalitatis gaudeamus luce divinae contemplationis.
Quae nimirum visio fide nunc inchoatur, sed tunc in specie perficietur,
quando coaeternam Dei sapientiam, quam modo per ora praedicantium quasi
per decurrentia flumina sumimus, in ipso suo fonte bibemus.”
|
|
In libro etiam Dialogi scriptum reperi: quod sicut mali malos in
supplicio, sic boni bonos cognoscent in regno. In qua videlicet
cognitione utriusque partis cumulus excrescit retributionis, ut et boni
amplius gaudeant, qui secum eos laetari conspiciunt, quos amaverant; et
mali, dum cum eis torquentur, quos in hoc saeculo dilexerunt, despecto
Deo, eos non solum sua, sed etiam illorum consumat poena. Fit autem
quiddam mirabilius in electis, quia non solum eos, quos in hoc
cognoverunt mundo, agnoscunt, sed velut visos ac cognitos recognoscunt
bonos, quos nunquam viderunt. Quia enim illic omnes communi claritate
Deum conspiciunt, non est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt.
Tunc enim in claustro perfectae beatitudinis angelis et hominibus Deus
praeerit quibus nihil deesse poterit, quoniam abbatis more, Dei
sapientia omnia omnibus providebit. Ibi nullus in suo ordine deficiet,
quia in libro divinae sapientiae, in quo scriptus est ordo naturae,
unusquisque leget.
|
|