|
Sicut sapiens verbis innotescit paucis, et iterum sicut sapienti sat
dictum est, quando aliquis ei pauca de multis refert; sic quando aliquis
simplicibus loquitur, oportet ut eis diffusius et verbis planioribus
loquatur. Ideo tractatum longius extendi, quoniam simplicioribus
fratribus intendebam loqui. Priusquam tamen huic operi finem imponam, de
inventore nostri ordinis simplicioribus fratribus aliquid in transitu
dicam. Inventor siquidem nostri ordinis missus fuit a claustro summi
Abbatis, a sinu videlicet Dei Patris. Venit in hunc mundum, induit
humilitatis habitum, induit vestem carnis: vocavit peccatores ad
claustrum perfectae religionis. Praemisit gratiam, proposuit
misericordiam, promisit veniam. Collegit conventum, constituit numerum,
duodecim scilicet apostolos, et discipulos complures quasi conversos.
Construxit Ecclesiam per totum orbem terrarum diffusam, proposuit
communem vitam secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam. Sicut
prior ad laborem caeteros praecedit, et eos post laborem ad quietem
claustri reducit; sic Christus post hujus mundi laborem, suos deducet ad
requiem, post laborem, scilicet mundanae tribulationis, ad requiem
divinae contemplationis. Duodecim autem apostoli, quos recensebo, ut eos
possimus saltem in aliquo sequi, hi sunt Petrus, Andreas, Jacobus,
Joannes, Thomas, Jacobus, Philippus, Bartholomaeus, Matthaeus, Simon,
Judas, et Judas Iscariotes (Matth. X). Petrus agnoscens, Andreas
virilis, Jacobus luctator, Joannes gratia, Thomas geminus, Jacobus
supplantator, Philippus os lampadis, Bartholomaeus filius suspendentis
aquas, Matthaeus donatus, Simon obediens, Judas laudans vel confitens
interpretatur. Qui igitur bonitatem Dei sicut Petrus agnoscunt, sicut
Andreas viriliter agunt, sicut Jacobus luctantur contra vitia, adjuvante
Joannis gratia, sicut Thomas etsi aliquando dubitant, postea tamen
convertuntur ut credant, sicut Jacobus vitia supplantant, sicut
Philippus aperto ore Deum praedicant, sicut Bartholomaeus aquas
suspendunt, quia populos in lapsu mundi positos a terrenis sustollunt,
sicut Matthaeus omnibus quae possident renuntiant, et seipsos donant,
sicut Simon Deo obediunt, et sicut Juda confitentur peccata sua, et
divinis laudibus incumbunt: ii a Deo non recedunt, nec sicut Judas
Iscariotes loculos portant, et locum mutant, osculo magistros tradunt,
dum illis insidiantes detrahunt. Qui tales sunt a Deo recedunt. Qui
autem in tribulationibus cum Christo permanserint, in futuro coelestis
gloriae participes erunt. Et qui secuti sunt eum ad laborem, sequentur
ad requiem. Cum ipso erunt in claustro perfectae beatitudinis, et
fruentur dulcedine divinae contemplationis. In libro vitae legent
floribus amoenitatis perpetuae delectati. Sub umbra ligni vitae quasi
sub umbra divinae protectionis quiescent. Haec requies mea in saeculum
saeculi, hic habitabo quoniam elegi eam (Psal. CXXXI). Ibi videbo Deum
Salvatorem meum. Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo
die de terra surrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea, et in
carne mea videbo Deum salvatorem meum (Job VIII). Non dixit Creatorem,
sed Redemptorem. Qui enim omnia creavit, de captivitato nostra sua nos
passione redemit. Et qui inter impiorum manus occubuit, in coelo vivit.
In novissimo igitur die resurgam, ut in carne mea verus homo verum
hominem Deum videam. Reposita est haec spes mea in sinu meo (ibid.).
Unde beatus Graegorius:
|
“Nihil certius nos habere credimus, quam quod in sinu tenemus.”
|
|
In sinu ergo spem repositam tenuit, qui vera certitudine de spe
resurrectionis praesumpsit. Laudabo igitur Deum in vita mea (Psal.
CLXV), ut possim eum laudare in futura vita. Laudabo Deum in opere
humanae creationis, et post lapsum humani generis laudabo eum de
misericordia reparationis, laudabo etiam pro bono futurae
resurrectionis. Sed adhuc adjiciam super omnem laudem istam. Post primam
enim creationem et peccare, et mori homo potuit, post reparationem
peccare et mori non desiit, sed post resurrectionem et mori et peccare
cessabit. Et haec laus est super omnem laudem, quia non impedietur
aliquo casu, nec habebit finem. Mirabilis ergo Deus in sanctis suis;
Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus
Deus (Psal. LXVII). In praesenti mirabilis in sanctis suis in miraculis
faciendis, in futuro admirabilis in bonis remunerandis. Ipse dat in
praesenti plebi suae adhuc in fide firmam virtutem, patientiae
fortitudinem; in futuro autem dabit virtutem incorruptionis,
fortitudinem immortalitatis, quam nobis largiatur benedictus per omnia
saecula Deus. Amen.
Haec sunt quae de Claustro animae sub nomine M. Hugonis a S. Victore,
canonici regularis Sancti Victoris Parisiensis, impressa comperimus;
quia tamen a phrasi ejus et a professione nonnihil dissident, potius
accedam illi qui Hugonis a Folieto esse censerit: is enim a Regula
canonica divi Augustini ad rectiorem D. Benedicti transiit, unde
utriusque institutionis passim meminit. In vetusto autem exemplari,
Hugoni priori canonicorum Sancti Laurentii in pago Ambianensi ascripta
legi; quocirca mihi quidem adhuc sub judice lis est.
|
|