CAP. IV. Quod multi sint, qui Judaeam et Hierusalem destruunt.

Multa sunt, quae confessionem impediunt. Multi siquidem hostes Judaeam invadunt, nec Hierusalem quietam manere permittunt. In libro siquidem Machabaeorum scriptum reperi, quod rex Demetrius Nicanorem praepositum elephantorum ducem misit in Judaeam, datis mandatis ut ipsum Judam Machabaeum caperet, et eos qui cum eo erant dispergeret. Nicanor tamen audiens virtutem comitum Judae, sanguine judicium facere metuebat. Quamobrem misit nuntios, ut darent dextras, et acciperent. Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere, et congruum consilium fecerunt. Morabatur autem Nicanor Hierosolymis, et nihil inique agebat, gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit. Exasperatus itaque Demetrius scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione, jubere tamen Machabaeum citius vinctum mittere Antiochiam. Venit igitur Nicanor ad sanctissimum templum, et a sacerdotibus jussit sibi tradi Judam. Et extendens manum ad templum juravit: Nisi mihi vinctum Judam tradideritis, istud fanum in planitiem deducam, et altare effodiam (II Mach. XIV). Comperit autem Nicanor Judam esse in locis Samariae, et cogitabat die Sabbati cum omni impetu bellum committere, tamen non obtinuit consilium, ut perficeret. Cum summa autem superbia erectus, cogitaverat commune trophaeum statuere de Juda. Machabaeus autem confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo adfuturum, et hortabatur suos ne formidarent. Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastae munitione, sed sermonibus et hortationibus. Nicanor autem, et qui cum eo erant, cum tubis et canticis sese admovebant. Judas vero, et qui cum eo erant, invocato Deo per orationes congressi sunt, manu quidem pugnantes, sed corde Deum orantes. Prostraverunt autem triginta quinque millia praesentia Dei magnifice delectati; et cognoverunt Nicanorem ruisse cum suis armis. Praecepit autem Judas caput Nicanoris et cum humero manum abscissam Hierosolymas perferri; linguam etiam impii Nicanoris praecisam jussit particulatim avibus dari (II Mach. XV). Patet moralis sensus. Demetrius siquidem interpretatur nimium persequens, Nicanor lucerna stans, Judaea confessio, Judas confitens interpretatur. Quem igitur per Demetrium persequentem nimium possumus intelligere, nisi diabolum? Et quem per Nicanorem lucernam stantem, nisi mentis elationem? Nicanor itaque elephantorum turmis praeponitur, quoties incorrigibilium mentibus superbia dominatur. Ossa siquidem crurum elephantorum juncturis carent, unde superbis assimilantur, qui a suo proposito flecti nequaquam valent. Mittitur itaque Nicanor a Demetrio, id est spiritus elationis a diabolo. Mittitur in Judaeam, ut destruat confessionis terram, ut Judam capiat, et eos qui cum eo sunt dispergat, ut eos scilicet, qui peccata sua confitentur, curiositate teneat, et perversa consuetudine liget; et eos, qui confitentes consolantur, impediat, orationem et cogitationem turbet. Audiens tamen Nicanor virtutem comitum Judae, et animi magnitudinem, sanguine judicium facere metuebat. Habet Judas comites, diversas videlicet corporis et animae virtutes. Habet enim comitem, cordis gemitum et contritionem. Habet socium etiam laborem et jejunium. Habet et alios comites innumerabiles, opera scilicet poenitentiae, et humiliatae mentis cogitationes. Contra comites ergo Judae Nicanor sanguine judicium facere metuit, quoniam superbiae spiritus hujusmodi viribus non resistit. Haec enim sunt, quae carni et sanguini contradicunt. Quamobrem Nicanor tres nuntios misit, qui dextras darent et acciperent. Tres nuntios mittit, quoties peccator in aliquo bono cogitationis, locutionis et operationis confessioni consentit. Dextras dant et accipiunt, quando invicem bonis operibus se consentire promittunt. Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium fuit una sententia amicitiis annuere. Diu consilium agitur ut Judae Nicanor reconcilietur. Hoc enim vix aut nunquam evenit, ut superbus confessioni humiliter sociari possit. Sed cum res ad hoc perducitur, ut amicitiis annuatur, tunc diem constituerunt, quo secreto inter se agerent. Inter Judam et Nicanorem dies constituitur, quando cujuslibet animus confitendi peccata desiderio inflammatur; dies constituitur, dum ad lucem confessionis peccator invitatur. Et tunc secreto inter se res agitur, quando aliquis poenitens peccatum humiliter confitetur. Et congruum colloquium fecerunt Judas et Nicanor, dum peccator quod male gesserat detegit, et ille, cui confitetur, diversos poenitentiae modos imponit; dum iste se humiliter judicat, et ille ne desperet confortat; dum alter malis, quae gessit, renuntiat, alter vero bonis, quae facere debeat, poenitentem informat. Morabatur autem Nicanor Hierosolymis, et nihil inique agebat, gregesque turbarum, quae congregata fuerant, dimisit. In Hierosolymis Nicanor manet, quando post poenitentiam pacem peccator tenet, et nihil inique agit, quia ab iis, quae malefacere consueverat, in pace quiescit. Gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimittit, quia de praeteritis turbari nequit; sed ea, quae prius aegre tulerat post confessionem aequanimiter portat. Habebat autem Judam semper charum, et ex animo erat viro inclinatus. Nicanor Judam diligit, dum peccator ea quae recolit, de iis quae male gesserat diligenter attendit. Et ex animo inclinabatur viro. De iis enim, quae prius erecta cervice se fecisse recolit, humiliato mentis vertice, in confessione se postea substernit. Et Exasperatus rex Demetrius scripsit Nicanori dicens graviter se ferre de amicitiae conventione, jubere tamen ut Machabaeum vinctum citius mitteret Antiochiam. Dum Nicanor cum Juda in bonum pacis inducitur, tunc Demetrius rex exasperatur; quia, dum peccator ad pacem confessionis redit, diabolus graviter insurgit. Jubet ut Judas vinctus Antiochiam citius mittatur, ut per hoc absque mora bonum confessionis impediatur. Ligari Judam postulat, ut opus poenitentiae, quod confessionem sequitur, debilitare queat. Solent enim qui alios captos tenent, hoc habere consuetudinis, ut transversis post tergum manibus eos ligent. Per manus bonas operationes intelligere solemus. Unde scriptum est: Plaudite manibus (Psal. XLVI), id est operibus. Post tergum igitur manus ligatas gerit, qui bonum opus, quod ante oculos habere consueverat, oblivioni tradit. Hoc enim Demetrius agere non cessat, quin peccatorum funibus ligatum Judam, id est aliquem peccata sua confitentem, a bonis operibus, si possit, expertem reddat. Venit Nicanor ad sanctissimum templum in Hierusalem, non ut conservet, sed ut destruat pacem; et a sacerdotibus virum sibi tradi praecipit, ut eorum, ad quos confessio pertinet, confessionis vires enervare possit. Manum contra templum iratus extendit, quia superbus ea quae sunt religioni contraria facere non omittit. Nisi, inquit, tradideritis mihi vinctum Judam, istud Dei fanum in planitiem deducam. Imo si Judam traderent Nicanori, non remaneret lapis super lapidem in constructione templi. Templum, inquit, Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III). Si enim destrueretur confessionis virtus, destrueretur quilibet fidelis animus. Nec remaneret lapis super lapidem, quia superbiae spiritus subverteret confessionis humilitatem. Et altare, inquit, effodiam, id est devotionem cordis (in qua orationum thymiamata cremantur) omnino subvertam. Comperit autem Nicanor Judam esse in locis Samariae, et cogitabat in die Sabbati cum omni impetu committere bellum. Sabbatum requies, Samaria custodia interpretatur. Loca igitur Samariae sunt loca custodiae, Sabbatum cor quietum. Cum enim aliquis in bono opere quiescit, et seipsum solerti circumspectione custodit, tunc Nicanor, id est spiritus superbiae non obtinet, ut consilium perficiat, et cum Juda die Sabbati in locis Samariae praelium committat. Erectus autem Nicanor cum summa superbia, commune trophaeum cogitaverat statuere de Juda. Commune trophaeum de Juda Nicanor statuit, quoties non privatam gloriam, sed communem superbus de subversione confessionis quaerit; dum enim peccator culpam suam defendit et excusat, tunc de Juda Nicanor omnino triumphat. Sed dum seipsum judicat et affligit, tunc Judas de Nicanore triumphans humiliter vincit. Machabaeus autem confitebat cum omni spe auxilium sibi a Deo adfuturum. Non solum Judas in praesentibus spem ponit, sed etiam de futuris, Deo auxiliante, confidit, et illum securius invocat quem futurum sibi propitium post mortem patienter exspectat. Nec tantum munitione clypei et hastae socios armat, sed sermonibus optimis et hortationibus eorumdem animos informat. Nicanor autem, et qui cum eo erant, cum tubis et canticis sese admovebant. Tuba intus est vacua, et fit ex aere, metallo videlicet valde sonoro, signat autem saeculi vanitatem. Sed ut tuba sonum reddere valeat, necesse est, ut aliquis eam ori suo jungat, ventum attrahat et emittat. Ori suo tubam ut resonet apponit, qui per saecularis eloquentiae dulcedinem, aliorum favorem quaerit. Ventum attrahit, qui vanae gloriae desiderio inflatus superbit. Ventum emittit ut tuba resonet, quoties aures audientium jactantiae verbis superbus inflat. Cum tubis igitur et canticis Nicanor, et qui cum eo erant sese admovent, dum vanae gloriae seu jactantiae mentes audientium delectatione demulcent. Judas vero, et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt, manu quidem pugnantes, sed corde Dominum orantes. Haec tria sunt confessori necessaria, lingua videlicet, et cor, et manus, ut in corde contritio, in lingua sit oratio, in manu operatio. In contritione autem cordis deleat peccator culpam, in oratione petat veniam, in operatione agat poenitentiam. Et cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. In hoc bello Nicanor moritur, dum in corde culpa cognoscitur, dum lingua veniam deprecatur, dum quod per poenitentiam injungitur, manus humiliter operatur. Cum hoc agitur, Nicanor moritur, quia tunc superbus ad humilitatem revocatur. Praecepit autem Judas caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam Hierosolymas perferri; linguam etiam Nicanoris praecisam jussit particulatim avibus dari. Caput Nicanoris, est intentio perversae operationis, manus perversum opus, lingua detractionis verba. Caput Nicanoris amputat, qui intentionem perversae operationis damnat. Manum abscindit, qui perversum opus judicat et reprehendit. Lingua praeciditur, dum otiosus sermo per silentium amputatur. Lingua Nicanoris avibus particulatim dari praecipitur, cum a poenitente pro iis, quae male gesserat, sanctorum suffragia quaeruntur. Sed et aves sunt quilibet viri spirituales. Aves enim sunt, quia remoti a terrenis sublimiter vivunt. Hujusmodi avibus linguam dividit, qui pro diversis peccatis diversas orationes fundit. Haec autem Judas Hierosolymas perferri jussit. Nihil enim proderit, nisi pacem teneat, qui peccata praecidit.