CAP. V. De iis, qui defendunt Judaeam et Hierosolymam.

Longe, frater, digressi sumus ut aliquid de confessione ad aedificationem claustralium diceremus; sed nec adhuc differam quin de confessione sub brevitate aliquid dicam. Ipsa est enim initium, et finis humanae conversationis, nec ad Hierusalem mysticam, vel moralem, vel etiam coelestem pervenire poterit, qui confessione fidei, vel confessione peccati dum vixerit, et in mortis articulo carebit. Exeuntibus autem de saeculo, et exeuntibus de corpore necesse est ut exeant, Juda duce, id est confessione praecedente. Primus Judas Machabaeus inter fratres ducatum tenuit (I Mach. III). Prima tribus Juda per turmas exercitus sui ad orientem tabernaculi foederis tentoria fixit (Num. II). Primus juxta imperium Domini Judas per turmas suas castra movit. Primo die, Naason filius Aminadab de tribu Juda oblationem suam obtulit (Num. VII). Primus inter fratres Judas Machabaeus ducatum tenuit, quia inter caeteras virtutes confessio primatum tenet, et ducit ad salutem. Exiit, inquit, Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est (I Mach. V). Judas exit, dum quod in corde latet, confitendo per os procedit. Et expugnat filios Esau, quando carnales affectus exstirpat bonae operationis manu. Maxime autem eos, qui sunt in terra quae est ad austrum, destruxit, quia eos, qui carnis desiderio fervent, citius exstinguit. Sed et fratres ejus cum eo exeunt et pugnant, quoties virtutes confessioni affines opus confessionis juvant. At Machabaeus, inquit, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur, et superveniens castellis et civitatibus improvisus succendebat eas, et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat (II Mach. VIII). Judas multitudinem congregat, quia confessio multas virtutes sibi sociat. Et fit gentibus intolerabilis, id est vitiis animae, et affectibus carnis. Superveniens castellis et civitatibus improvisus succendit eas. Castella sunt corda rebellione plena, civitates sunt mundanae voluptates plenae vitiis, quia abundant divitiis. In has autem superveniens Judas improvisus intrat, quando praecedente Spiritus sancti gratia, corda sublimium voluptati dedita confessio ad humilitatem inclinat. Intrat et succendit, quia quos Spiritus sancti gratia replet, ardentes facit. Opportuna loca occupat, ut ex opportunitate locorum hostibus sine periculo superior fiat. Loca opportuna Judas occupat, dum loca quae religioni conveniunt, poenitentibus assignat. Non paucas hostium strages facit, quando in confessione vitiorum multitudo succumbit. Primus exit et ultimus a bello revertitur, quia non tantum voluntarios, sed etiam ad confessionem tardos exspectat, et eis in fine, sociatur. Erat, ut refert historia, Judas congregans extremos, et hortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda. Cum reverteretur Judas a praelio quod contra Timotheum gesserat, extremos congregare non cessat (I Mach. V). Timotheus interpretatur beneficus. Habet enim diabolus quosdam ministros, quos dicunt esse beneficos, qui subjectos sibi in otio et voluptate nutriunt, et eosdem perverse vivere permittunt, et quia hoc agitur, a quibusdam benefici vocantur. Cum autem Timotheus trans torrentem castra poneret, et Judas ad torrentem aquae veniens appropiaret, ait Timotheus principibus exercitus sui: Si Judas ad nos prior transierit, non poterimus sustinere eum; si vero timuerit transire, transfretemus ad eos, et poterimus adversus illum. Et transfretavit ad eos Judas prior, et contritae sunt gentes (ibid.). Torrentem aquae Judas prior transire non timuit, quando aliquis peccata sua confitens, ad confessionem cum lacrymis accedit. Sed utinam Timotheus aquae torrentem ad Judam transiret, ut qui voluptuose vivere consueverat, cum lacrymis poeniteret. Primus igitur Judas non timet transire fluvium, et cum revertitur, extremus sequitur exercitum. Dispersos congregat, quia diversos animi motus ad unitatem mentis revocat; fessos erigit, dum consolatur eos quos itineris protensi labor frangit. Tardos increpat, et eorum pigritiam, ne ab hostibus capiantur, accusat; vulneratos ne desperent instruit, sed ad spem salutis revocat et accendit; oneratos sublevat, et, ne succumbant oneri, verbis et exemplis juvat. Dispersi sunt, qui dissolute vivunt; fessi, quibus est taedio vita Christi; tardi sunt, qui ad bene operandum, a nemine cogi possunt. Vulneratos illos esse dicimus, quos diaboli spiculis percussos esse videmus. Onerati sunt, qui sub onere longae conversationis dolentes gemunt. Sequitur: Hortabatur autem populum per totam viam, donec veniret in terram Juda. Per totam viam populum Judas hortari non desinit, quia peccator poenitens per totam viam orationum suffragiis incumbit, donec ad terram Juda perveniat, id est, in firmitate boni operis per confessionem stabilis existat. In primis tribus Juda, sicut superius diximus, exiens de Aegypto per turmas exercitus sui ad orientem tabernaculi foederis tentoria fixit. In primis castra movit: Primo die Naason filius Aminadab princeps de tribu Juda oblationes obtulit. Tribus Juda in primis tentoria figit, quia qui confitetur peccata sua in misericordia Dei spem ponit. Non enim hic habet manentem civitatem, sed futuram inquirit (Hebr. XIII). Ad orientem tentoria figere dicitur, quia in initio confessionis radio cognitionis illuminatur. Cognoscit et judicat quod male gesserat, praevidet et discernit quod in futuro sine culpa fieri possit. In primis castra movere festinat, ut ad terram promissionis per gradus virtutum pervenire queat. Primo die Naason filius Aminadab princeps de tribu Juda oblationem obtulit, quia qui sponte seipsum offerre desiderat, ad offerendum citius accedit. Naason, serpentinus; Aminadab, pater meus spontaneus interpretatur. Serpens, ut dicitur, per angustum foramen transire nititur, ut pelle veteri spolietur. Sic peccator per angustum foramen confessionis egreditur, ut veterem exuat hominem, et induat novum, qui de die in diem renovatur per confessionem: in hoc siquidem foramine districtae confessionis remanere dicitur pellis, id est, gloria mundanae conversationis. Ibi enim serpentis pellis remanet, ubi per humilitatem confessionis superbia relicta jacet, et ibi pellis relinquitur, ubi peccator a perversa consuetudine per districtionem disciplinae separatur. Videsne quomodo hi, qui ad Judam pertinent, in omni negotio primatum tenent? Audisne qualiter in libro Judicum post mortem Josue Judas obtinuit principatum? Ait enim Scriptura: Post mortem Josue consuluerunt filii Israel Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananaeum et erit dux belli? Dixitque Dominus: Judas ascendet, et ecce tradidi terram in manus ejus (Judic. I). Josue, salvator interpretatur. Mors Josue, est privatio spiritualis vitae. Filii Israel Dominum consulunt; quando ii qui Deum videre desiderant, ducem veniendi ad terram promissionis quaerunt. Quis ascendet ante nos, inquiunt, contra Chananaeum, et erit dux belli? Ascendit, qui de virtute in virtutem proficit. Contra Chananaeum ascendere nititur, qui contra mundana negotia totis viribus praeliatur. In mundanis siquidem negotiis quotidie bellum geritur, quia de iis quae mens cogitat, vel manus agit, multoties animus gloriatur. Sed ad haec expugnanda Judas eligitur, ut quod in mundanis negotiis delinquitur, in virtute confessionis deleatur. Judas, inquit Dominus, ascendet, quia qui peccata sua humiliter confitetur, populum virtutum ad terram promissionis deducet. Et ecce in manum ejus terra traditur, cum terrenis desideriis virtus confessionis dominatur. Chananaeus, negotiator sive humilis interpretatur, quia animus multoties etiam de humilitate gloriatur, et efficitur longo tempore humilis, ut postea possit fieri sublimis, mutuata humilitate pro sublimitate. Et ait Judas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam (ibid.). Judas confessio, Simeon exauditio interpretatur. Qui enim peccata confitetur, necesse est ut a Domino exaudiri mereatur, ut contritionem verae confessionis sequatur devotio fraternae orationis, et qui se in confessione coram Deo humiliat, suffragia sanctorum, et orationes fratrum sine cessatione quaerat. Ecce qualiter Judas cum Simeone, id est, confessio cum fraterna oratione contra Chananaeum pugnant, ut eum deleant, et terram promissionis obtinere queant. Oppugnantes ergo filii Juda Hierusalem, coeperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. Hierusalem, visio pacis interpretatur. Est autem vera pax, et falsa pax. Oppugnant igitur filii Juda Hierusalem, dum ii, qui peccata sua confitentur, habuisse cum fratribus seipsos accusant falsam pacem. Oppugnant et capiunt, dum qui falsam pacem tenuerant, verae paci non contradicunt. In ore gladii eam percutiunt, quando gladio doctrinae verbi Dei vitia succidunt. Tradentes, inquit, incendio cunctam civitatem. Incendio Hierusalem a filiis Juda traditur, cum post confessionem cor cujuslibet conversi gratia Spiritus Sancti inflammatur. Sic igitur filii Juda Hierusalem possident, aedificant pacificam mentem moribus, firmant bonis operibus, et verae pacis concordiam tenent, et qui fictam pacem cum fratribus habere consueverant, totis animi medullis fratres veraciter amant. Ex iis, quae diximus, satis aperte conjicimus, quod quando filii Israel exierunt de Aegypto, facta est Judaea sanctificatio ejus. In exitu siquidem Israel de Aegypto, facta est Judaea sanctificatio ejus, Israel potestas ejus (Psal. CXIII). Narrat propheta nobis exitum Israelitici populi de Aegypto, ut per historialem intelligamus mysticum et moralem. Mysticus Israelitici populi exitus est exitus totius Ecclesiae de potestate diaboli. Exitus vero moralis fit, quoties per poenitentiam a peccatis exuitur quaelibet anima fidelis. Audis quod Jacob et Israel de Aegypto exeunt. Sunt enim quidam, qui adhuc contra vitia luctari non desinunt; sunt et alii, qui subactis vitiis Deum videre contendunt. Domus, inquit, Jacob de populo barbaro (ibid.). Barbarus a barba et rure dictus est. Unde Cassiodorus ponens hujus dictionis significantiam dicit:

“Barbarus a barba et rure dicitur, qui nunquam in urbe vixerit, sed semper ut fera in agris habitasse noscatur.”

De populo barbaro igitur domus Jacob exire nititur, quando ab incultis moribus et a feritate cordis animus separatur. Facta est Judaea sanctificatio ejus. Ne timeat qui contra vitia luctatur, quando de Aegypto egreditur, quia Judaea, id est confessio, sanctificat illum qui luctando vitia supplantat. In exitu Israel de Aegypto, confessio justum facit de impio. Cum vero ab Aegypto discesserit, in via gradientem per desertum ab hostium incursione defendit. Cum autem ad terram promissionis pervenerit, incolumen custodit. Adhuc plura libenter de confessione dicerem, nisi delicato lectori taedium inferre timuissem. Deo tamen annuente, quandiu vixero, in Judaea manens inseparabilis Judae comes ero.