|
Mystice Hierusalem est Ecclesia per orbem terrarum ubique diffusa. Ipsa
enim Hierusalem designat Ecclesiae pacem. Sub interpretatione siquidem
hujus nominis intelligere solemus visionem pacis. Habet autem civitas
ista plures inimicos, multos scilicet diversi generis haereticos, qui
non tantum Ecclesiae pacem suis incursionibus turbant, sed etiam totis
viribus conantur, ut eam a statu suae rectitudinis subvertant. Sunt et
hujus civitatis cives et amici, quilibet viri catholici, qui non solum
haereticis verbo contradicunt, sed etiam usque ad sanguinem certantes,
eis resistere non desistunt. Multis modis Arius, Hebion, et Cerinthus,
et alii haeretici pacem Ecclesiae suis assertionibus subvertere sunt
conati. Sed contra beatus Augustinus, Hieronymus, et Ambrosius, et
caeteri viri catholici, sancti Spiritus gratia roborati, occurrerunt eis
in faciem, ut defenderent Ecclesiae pacem. Usque ad sanguinem Stephanus
certasse legitur, qui norma nostra interpretatur. Normam siquidem
justitiae Stephanus nobis proposuit, qui primus mori pro Domino non
dubitavit. Mortem enim, quam Salvator pro omnibus dignatus est pati,
hanc ille primus reddidit Salvatori. Lapidatur Stephanus, crucifigitur
Petrus, et impletur quod dicitur: Sequere me (Joan. XXI). Imitatur enim
Petrus Christum per mortem consimilem, id est, per crucis passionem.
Simon, non tantum Petrus, sed etiam Cephas appelatur. Cephas, ut quidam
volunt, caput interpretatur. Unde acephali, sine capite solent
appellari. Simon vero obediens interpretatur. Sicut enim membra
subjacent capiti, sic et praelatis debent obedire subjecti. Petrus vero
interpretatur agnoscens. Dissolutionem Petri cognoscimus, si ejus trinam
negationem diligentius attendamus. Si vero attendimus Petri
recordationem, scire poterimus negationis agnitionem. Recordatus enim
Petrus verbi, quod dixerat Dominus: Priusquam gallus cantet, ter me
negabis, exivit foras, et flevit amare (Luc. XXII). Ter Petrus Christum
negasse dicitur, et ne desperet, ter utrum diligat Christum, a Christo
Petrus interrogatur. Amas, amas, amas? Amo, amo, amo. Pasce, pasce,
pasce. Amas Patrem, amas Filium, amas Spiritum sanctum? Amo, amo, amo,
corde, ore et opere. Pasce, pasce, pasce, vita, doctrina et exemplo
(Joan. XVI). Ecce quomodo discutitur Petrus, ut ei grex Dominicus
pascendus tribuatur. Ecce qui ad vocem ancillae prius Christum
negaverat, nunc fratres confirmat; et qui mulieris verba tolerare non
potuit, pro Domino crucem portare non renuit. Sunt igitur cives
Hierusalem, qui defendunt Ecclesiae pacem. In hac civitate, David rex
fuisse legitur, quae tunc temporis inter caeteras urbes sublimior
habebatur (II Reg. V). David manu fortis interpretatur. In hac igitur
civitate ille manu fortis primatum tenuit, qui mortem moriens stravit.
|
|