CAP. VII. De Hierusalem tropologice.

Quaelibet fidelis anima Hierusalem dicitur, quae contemptis saecularibus curis meditando coelestia contemplatur. Haec autem civitas abundat multitudine civium, id est, simplicium cogitationum copia, et abundantia virtutum. Sunt etiam in hac civitate viri robustissimi, viriles scilicet affectus animi. Principatum hujus civitatis obtinuisse dicitur David manu fortis. Virtutem siquidem boni operis imitari solet multoties abundantia verae pacis. Inde est, quod post David Salomon in Hierusalem regnum obtinet (III Reg. II), quia animus, qui bonis operibus abundat, in pace manere solet. Vivente autem David, Salomon in regem ungitur, quia vigente boni operis affectu, animus quietae mentis dominatur, Unxerunt, inquit, Salomonem Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gihon (III Reg. I). Sadoc, justus; Nathan, donans; Salomon, pacificus, Gihon, lucta interpretatur. In Gihon Salomon in regem ungitur, quia cum magna difficultate agitur, ut animus sibi ipsi etiam in pace dominetur, ut regat in pace subjectum populum, id est, diversos motus carnis, et turbas multiplicium cogitationum. Salomon non ungitur, nisi quando ad culmen praelationis sublimatur. Honores, inquit, mutant mores. Tunc enim Salomon, id est, pacificus animus unctione indiget, quia locus praelationis aut vix aut nunquam elationis tumore caret. Necesse est igitur ut Salomon ungatur, ne pellis sicca rumpatur, id est, ne populus a rege separetur, sed regentis animus humilitatis oleo molliatur. Salomon in regem ungitur, quando pacificus animus gratia Spiritus sancti fecundatur. Est autem locus sancti Spiritus, animus humilis et quietus. Pellis peruncta absque laesione patitur, ut in longum vel in altum saepius extendatur. Sic pacificus animus ad quaelibet opera misericordiae trahitur, si oleo verae humilitatis aliquoties perungatur. Unxerunt, inquit, Salomonem Sadoc sacerdos, et Nathan propheta. Sadoc et Nathan Salomonem in regem ungunt, quando justitia et misericordia animum cujuslibet potentis modestum reddunt, ut extendi valeat per dispensationem, ne ipse vel per iram rumpatur, vel alios a seipso separet per nimiam crudelitatis oppressionem. Et imposuerunt eum super mulam regis. Mula ex equa et asino nascitur. Unde hoc animal ex velocitate equi, et tarditate asini naturaliter temperatur; et Deo per malum intelligimus temperantiam. Super mulam sedens Salomon in Gihon ducitur, quia necesse est ut qui ad luctam regiminis trahitur, per temperantiam moderetur. Utinam tales essent, qui in Ecclesia, primatum tenent, ut in Gihon luctantes contra vitia laborarent; ad compassionem vero fratrum uncti oleo sancti Spiritus extendi possent, ut inter Sadoc et Nathan medii incederent; et sic ex una parte justitiam, ex alia vero misericordiam haberent, sederentque super mulam regis, ut in omnibus tenerent modum temperantiae et discretionis. Roboam filius Salomonis post mortem patris populum non divideret, si super mulam, quam David Salomoni reliquit, humilis sedisset. Si enim teneret modum, non divideret regnum. Venit autem Roboam in Sichem. Illuc enim congregatus fuerat omnis Israel ad constituendum eum regem. Venit ergo omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis. Tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo, quod imposuit nobis, releva nos, et serviemus tibi. Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Iniit itaque consilium cum senioribus. Qui dixerunt ei: Si obedieris hodie populo huic, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. Qui dereliquit consilium senum, et adhibuit juvenes, qui cum eo nutriti fuerant, et dixerunt ei juvenes: Sic loqueris populo huic. Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro. Videns autem populus quia noluisset eos audire rex, respondit ei, dicens: Quae nobis pars in David? aut quae haereditas in filio Isai? Revertere in tabernacula tua, Israel (III Reg. XII). Cum moritur Salomon, Roboam filius ejus ad regnum promovetur. Congregatur etiam omnis Israel in Sichem, ut constituat eum regem. Salomon pacificus, Roboam latitudo populi, vel impetus populi interpretatur. Tunc enim Salomon, id est, pax in animo cujuslibet hominis moritur, dum in qualibet mente impetus iracundiae, ut regnare debeat, radicatur. Congregatur etiam omnis Israel in Sichem, ut inclinet humerum ad laborem. Conqueritur quod ei gravissimum jugum imponitur. Sed Roboam usque ad tertium diem inducias postulat, ut interim de praedictis consilium sumat. Sed impetus irae, qui nunquam maturo consilio novit consentire, juvenile consilium sequitur, quia juvenilis impetus levitatem per omnia comitatur. Tertia die populus ad Roboam rediit, sed populo Roboam dura respondit. Pater meus, inquit, cecidit vos flagellis, ego caedam vos scorpionibus (ibid.). Audit populus quod antea metuebat, sed ne impetus iracundiae usque ad crudelitatem procedat, ideo fugiens quod metuit populus ab Roboam, id est, ab impetu irae, videntium Deum simplicitas recedit, Audis quod post mortem Salomonis Roboam regnavit in Hierusalem, quia impetus iracundiae illam, quae diu pacem tenuerat, inhabitat mentem. In anno quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem, et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit, et scuta aurea quae fecerat Salomon, pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea (III Reg. XIV). Sesac interpretatur byssus cilicii. Cilicium est vestis poenitentium. Hac enim veste se induunt, qui peccata plangere noverunt. Byssus vero est genus panni subtilitate et mollitie delicati. Qui enim in domibus regum sunt, mollibus vestiuntur, et voluptuosa quaerunt (Matth. XI). De cilicio igitur byssum faciunt, qui asperitatem vitae in voluptatem vertunt. Tulit autem Sesac thesauros de domo Domini, id est, secreta divini consilii. Sed et thesauros regios abstulit, quia discretas dispensationes voluptas dissolvit. Thesauros quos Salomon, id est pacificus animus, forsitan congregaverat, regnante Roboam Sesac rex Aegypti, id est voluptas saeculi, dissipare non cessat; scuta vero aurea sunt sacrae Scripturae verba. Scuta sunt, quia verae fidei firmitatem defendunt; aurea, quia ex puritate procedunt. Quae scuta, inquit, Salomon fecerat, quia quietus animus contra haereticos in pace verba defensionis parat. Pro quibus rex Roboam scuta aerea fecit. Scuta aerea, sunt saecularia verba. Scuta sunt, quia multoties veritati resistunt; fiunt ex aere, id est, ex sonora materia saecularis eloquentiae. Aes enim quando tangitur, procul auditur, quia impetuosus animus cum manu reprehensionis tangitur, ad lites et jurgia provocatur. Aurum vero, dum tangitur, non clamosa vocis sonoritate stridet, sed etiam fortiter percussum silet. Similiter animus pacificus etiam convicio tactus, convicium patitur tacitus. Et universa, inquit, diripuit (III Reg. XIV). Universa Sesac rex Aegypti diripit, quia voluptas carnis quidquid alii congregant, in usus proprios consumit.