|
Hierusalem mystica, id est Ecclesia, dicitur habere divinae Scripturae
murum per quem repellat subtiles insidias, et apertos insultus
haereticorum. Super muros tuos Hierusalem constitui custodes; non
cessabunt die ac nocte laudare nomen Domini (Isai LXII). Custodes
murorum sunt doctores Scripturarum. Qui muros custodiunt, quia divinae
legi vigilantes intendunt. Die ac nocte nomen Domini laudare non
cessant, quoniam in prosperis et in adversis ad Deum clamant. Hoc nomen,
quod invocant, dicitur Jesus. Jesus autem salvator interpretatur. Qui
enim nomen Salvatoris invocant, hi sunt, qui desiderant ut omnes homines
salvi fiant. Moraliter autem murus animae fidelis, est structura bonae
operationis; custodes murorum, solers custodia circumspectionum. Quae in
nocte negligentiae per providentiam vigilant, in die vero discretionis
munitiones parant. Nomen Domini laudare non cessant, quia pro salute
animae assiduis desideriis ad Deum clamant. Clamant cives, clamant et
hostes. Longe tamen diversus est clamor hostium a clamore civium.
Clamant enim Catholici, clamant et haeretici. Clamavit, inquit Jeremias,
cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion. Clamavit cor eorum (Thren.
II). Quorum? haereticorum. Murus vero filiae Sion sunt qui veritatem
fidei defendunt. Super muros haeretici clamant, qui se dicere potiora
gloriantur, quam catholicae fidei doctores dicunt. Super muros clamant,
quia superiores in conflictu disputationum doctoribus Ecclesiae se esse
putant. Clamant ad Dominum non in contritione cordis, sed crudelitate
iniquitatis. Super muros haeretici sunt, dum praevalent et destruunt.
Cor eorum ad Dominum clamat, quando per elationem cordis divinae
potentiae derogat. Moraliter autem per hostes, animae carnales affectus
possumus intelligere; per cor hostium, delectationem carnalium; per
murum, ordinem virtutum. Cor igitur ad Dominum clamat, quia delectatio
carnis ad hoc laborat, ut ordinem virtutum interrumpat. Hunc murum pro
culpa civium Dominus dissipare permittit, dum vel Ecclesia haereticis,
vel quaelibet anima fidelis vitiis non resistit. Unde Jeremias:
Cogitavit, inquit, Dominus dissipare murum filiae Sion (ibid.). Murum
filiae Sion Dominus dissipare cogitat, quandiu peccantium culpas per
patientiam portat. Cogitat et destruit, dum eos, quos patienter
exspectaverat, puniendos hostibus relinquit. Nec tantum muros civitatis
destruit, sed etiam muros turrium in manus inimicorum tradit. Unde
praedictus propheta: Tradidit, inquit, Dominus in manus inimici muros
turrium ejus (ibid.). Muri turrium sunt ii, qui in sublimitate vitae
alios praecellunt. Sunt etiam muri turrium, quae supereminent alias
virtutes, discretae circumspectiones virtutum. In manus ergo inimici
muri turrium traduntur, cum vel doctores Ecclesiae haereticis, vel
summae virtutes animae vitiis subjiciuntur. Cum hoc ergo agitur, absque
muro Hierusalem inhabitatur. Unde dicitur: Absque muro inhabitabitur
Hierusalem (Zach. II). Murus autem Hierusalem incolumis stare dicitur,
dum divinae Scripturae verbis Ecclesia, nullo contradicente, munitur.
Stant etiam muri turrium, dum vita et moribus commendatur doctrina
praelatorum.
|
|