Hugo de S. Victore

EXPLANATIO IN CANTICUM BEATAE MARIAE


PROLOGUS.

Maximam hanc in Scripturis divinis difficultatem invenio: quod ubi magna quaedam et sublimia nonnunquam requirere nos causa circumstans cogit: ibi nihil praeter solitum, et quod dictu non difficile sit, praetendere littera videatur. Neque enim hoc ego tam laboriosum existimo, ut animus legentis ad ea quae nova et miranda proponuntur, quamlibet sint fortia, et verborum figuris obumbrata, comprehendere valeat, quam ut ea quae modica et humilia primo ingressu repererit, ad sublimem intelligentiam promoveat. Ecce enim canticum Mariae, quod tam celebri et assidua, imo quotidiana recitatione sancta per orbem frequentat Ecclesia, quis ignoret maxima spiritualis intelligentiae mysteria continere? Ut enim praetermittamus quod vel solum ad ejus auctoritatem commendandam sufficere potuisset: videlicet non sine magna et valde rationabili causa consuetudinem ecclesiasticam hoc prae caeteris omnibus canticis, quae in sacra Scriptura reperiuntur, in tanta veneratione retentasse: ut, inquam, hoc praetermittamus, quis dubitet beatam Mariam recens Spiritus sancti in se supervenientis tanta plenitudine et gratia repletam non potuisse parvum aliquid, et quod supra terrenarum mentium capacitatem non esset, in laudem Salvatoris sui proferre? Constat ergo de tanta plenitudine eructantem, tantaque devotione novum illud, et humanis mentibus insolitum gaudium Jesu suo jubilantem, nova laude, et singulari praeconio novam laetitiam in novo adventu aeterni Domini praedicasse. Et tamen ipsam ejus cantici seriem, textumque percurrentes, quaedam prima facie narrationis eo modo proposita invenimus, ut amplius his nihil in eo quaerendum videatur: cum tamen, licet haec ipsa et vera sint, tantis mysteriis, tantisque sacramentis an forte sufficiant, dubitari possit. Unde magis pertimesco in ejus expositione, ne vel aliena inducam aliqua, vel propria praetermittam: et sic vel negligentiae, vel temeritatis reatu astrictus pro gratia apud vos offensae periculum incurram, quamvis ipsi poposceritis. Nonnulla eidem explanationi ex latere adjunxi quae, si interserta fuerint, poterunt fortasse alicui minus apte conjuncta videri. Sed ego novi causam idoneam, qua vos id postulare decuerit: meque poscentium desiderio, quantum possibilitas suppeteret obsecundare non disconveniat.