CAPUT 9

Quaerimus ergo quid sibi velit talis distinctio verborum; utrumne aliquid nobis innuat quod non spiritum, sed animam Dominum magnificare dicit; et spiritum, non animam, in salutari suo exsultare testatur. Et forte aliquis curiositati magis quam diligentiae ascribendum putet ita singula quaeque perscrutari, et nec minima etiam sine propria consideratione praeterire. Novi ego multa ad hunc modum propter affectus commovendos in Scripturis vel per expressionem dicta, vel per inculcationem repetita. Quod etiam in hoc factum similiter si quis dicat, nihil inconvenientis est. Sic enim dictum est: Anima mea magnificat et spiritus exsultat, quasi diceretur: Ego ex anima mea et spiritu meo, id est, ex toto corde, et ex tota voluntate, Deum laudo et de ejus salvatione, quam generi humano praeparari nunc video, totis praecordiis exsulto. Nunc enim video de me assumi, quod credo pro me debere offerri. Sed tamen ut Salvatorem, meum confitear, qui, etsi adhuc hostiam carnis suae non obtulit, carnem tamen, quam adveniente tempore in hostiam offerat, jam assumpsit. Ergo et nunc Salvator; et non solum nunc, sed ab aeterno Salvator, qui jam per carnem assumptam ad salvandum advenit, sed eam, quam suo tempore exhibebit, salvationem ab aeterno dare disposuit. Vel certe secundum verborum distinctionem, convenienter anima magnificare Deum dicitur, et spiritus in salutari suo exsultare perhibetur. Saepe namque in Scripturis per animam affectus quidam et teneritudo mentis designari solet; et idcirco dum se ex anima magnificare asserit, nequaquam timore servili, sed dilectionis affectu, Deum se venerari ostendit. Et rursum cum spiritum suum in salutari suo exsultare perhibet, manifeste declarat non esse salvationem hanc, de qua caro gaudeat, sed aeternam potius, et in bonis invisibilibus praeparatam, de qua spiritus exsultat. Quia ergo beata illa anima casti timoris suavitatem conceperat, ideo non servili formidine, sed filiali dilectione Dominum se magnificare dicebat. In anima quippe, sicut dictum est, affectus et devotio amantis exprimitur, quia nihil aliud est ex anima laudare, quam ex affectu venerari, et revereri ex dilectione. Sed, quia rursum aeternae salvationis ex illo pietatis fonte certitudinem hauserat, ideo spiritu in suo salutari exsultabat.