|
Nec tacite praetereundum est quod cum Dominum nominaret, nihil addidit.
Cum vero Salvatorem diceret, non simpliciter Salvatorem, sed suum
Salvatorem nominavit. Omnipotens enim Deus potestate, qua universae
creaturae suae dominatur, Dominus omnium est; sed pietate, qua quosdam
tantum, et non omnes ad vitam reparat, Salvator non omnium est. Nam
dominatio ejus ad omnes aequaliter respicit: bonitas vero quosdam tantum
ad salvationem discernit. Et idcirco dominium ad nullum specialiter
dicitur: de salvatione vero, quae ab ipso est, electi tantum (quasi de
proprio dono) merito singulariter gloriantur. Hoc est quod in sacra
Scriptura quorumdam specialiter Deum se appellari voluit: quia qui
cunctis ut essent tribuit, bonis tantum ut beati essent semetipsum in
praemium dedit. Ego sum, inquit, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob
(Matth. XXII), quia cum caeteri, ut sint tantum habeant a me, isti per
gratiam electi, ut beati sint, quod sunt, a quo esse habent; hoc est,
memetipsum illis dedi; et propterea ipsorum Deus appellari volo: quia
ipsorum sum quem acceperunt, vel receperunt per gratiam, quem non
potuerunt per naturam, nec meruerunt per culpam. Nunc autem possident
me, et ecce ego haereditas illorum, sum Deus illorum et Salvator, Deus
Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Merito igitur beata virgo, quae se
singulariter electam videbat, quia singulariter gratiam acceperat, quasi
privilegio quodam electionis divinae confirmata, fiducialiter ipsum,
quem pro salute mundi filium conceperat, suum etiam cum laetitia et
exsultatione Salvatorem vocat.
|
|