CAPUT 11

Quia respexit humilitatem ancillae suae.

Haec est causa exsultationis, quia respexit humilitatem ancillae suae. Ac si dicat: Merito in ipso exsulto, quia ab ipso est quod exsulto; et quia ejus dona propter ipsum diligo, ideo in ipso exsulto. Distinguamus haec duo: Quidam neque a Deo exsultant, neque in Deo: nam qui in carnis voluptate exsultant, aut qui, secundum Salomonem, laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II): isti nec a Deo, nec in Deo exsultant. Nam, quia malum est, unde exsultant, patet profecto quod a Deo non est unde exsultant. Et quia rursum de malo ad malum exsultant, et suum gaudium in malignitate constituunt, ideo in Deo minime exsultant. Sunt alii qui acceptis donis gratiae abutuntur, et ea quae propter salutem animae data sunt ad carnis usum et gloriam saeculi convertunt. Acceptis Dei donis laetantur, et gaudent se habere quod Deus contulit: non ut per hoc adjuventur ad ipsum pertingere, sed ut alios in gratiae perceptione monstrentur anteire. Isti etsi habere a Deo videantur unde gaudent, nequaquam tamen in Deo gaudent, quia nec in Deo, nec propter Deum diligunt quod a Deo perceperunt. Qui autem, gratia percepta, ad amorem Dei idipsum convertunt quod ab ipso accipiunt, isti profecto et a Deo et in Deo exsultare probantur. Quapropter sollicite nobis considerandum est, dum mentem nostram aliqua forte laetitia tangi sentimus, ne idipsum quod mentem per gaudium sublevat, aut a malo oriatur, aut a bono ortum ad malum per intentionem animum impellat. Maria ergo, ut suum gaudium solitum esse demonstraret, illud neque a vanitate exortum, neque ad vanitatem conversum ostendit: sed Dei se dona in Deum diligere, et pro respectu gratiae, qua praeventa erat, in suo se salutari exsultare perhibuit, dicens: Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo; quia respexit humilitatem ancillae suae. Sane respectus Dei in sacra Scriptura tribus modis accipi solet: videlicet secundum cognitionem, secundum gratiam, secundum judicium. De respectu cognitionis divinae dicit Apostolus: Omnia nuda, et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV). Ergo per cognitionem Deus omnia respicit; sed per gratiam non omnes respicit. Nam de respectu gratiae dictum est: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Psal. XXXIII). Quem videlicet respectum illi non merentur, quibus in fine dicetur. Nescio vos (Matth. XXV). De respectu judicii dictum est: Oculi Domini contemplantur bonos et malos (Prov. XV). Et iterum: Oculi ejus super [respicit Dominus] omnem viam filiorum hominis, et omnes gressus eorum considerat. Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut ibi absconduntur, qui operantur iniquitatem (Prov. V). Ergo videre Dei per cognitionem, est nihil eorum quae sunt ignorare. Videre per gratiam, dona misericordiae impendere. Videre per judicium, unumquemque secundum opera sua, vel ad poenam, vel ad gloriam destinare. Sed quia de respectu gratiae in hoc loco agitur, diligentius adhuc qualiter per gratiam Deus hominem respiciat consideremus. Nam ipsum vocabulum respectus quamdam expressionem notat, ut plus aliquid esse videatur respicere quam videre. Quasi enim respicere est prius abjectos et derelictos visitare. Nam quasi averti ab homine tunc Deus dicitur, cum per districtionem judicii gratiae suae dona subtrahit. Cum vero placatus per misericordiam subtracta restituit, rursum per respectum gratiae ad eum se convertit. Bene ergo Maria solam in se humilitatem Dominum respexisse testatur, quia divinitatis propitiationem, quam humana natura in primis parentibus per superbiam perdidit, in Maria per humilitatem recuperavit. Nam, quia in ea Verbum Patris carnis substantiam, quam sibi uniret, assumpsit, quasi ad eam, quam prius abjecerat, naturam sublimandam per misericordiam respexit. Respexit ergo humilitatem Mariae Deus: cui propter humilitatis meritum dedit ut Filium suum in carne sua conciperet, et de sua carne verum Deum, et hominem omnium hominum (quantum in ipso est) Salvatorem generaret. Cujus humilitatis virtutem mox determinans subjungit ancillae suae. Nam, quia humiliter se, quod erat, ancillam cognovit, ideo quod non erat sublimiter mater esse meruit, sed quia in eo, quod se ancillam nominavit, virtutem humilitatis exprimi diximus, ut appareat qualiter hoc dictum humilitatem commendet, servitutis genera distinguere debemus. Servitus enim quatuor modis variatur, secundum conditionem, secundum necessitatem, secundum timorem, secundum dilectionem. Secundum conditionem omnia divinae servituti debent esse obnoxia, quia opus factori suo, hoc ex conditione sui debet, ut ejus dispositionibus obtemperet, et instituta sequatur: ut sicut ab ipso factum est, ita non nisi sub ipso, et secundum ipsum incedat. Secundum necessitatem autem Deo servire dicuntur pravae voluntates, quae cum ejus jussionibus contraire nitantur, per ineffabilem tamen ejus dispositionem arctantur, ut nihil sine ipsius nutu ad effectum perducere queant. Serviunt nolentes ejus dispositioni, qui volentes subjecti non sunt ipsius praeceptioni. Sequitur tertia servitus, quae fit timore, quando divina praecepta non ex dilectione implemus, sed ex formidine. Quarta autem servitus est, quando voluntarie jussionibus illius obtemperamus; quia ipsum qui jubet diligimus, nec aliud in nostra servitute extra ipsum commodum quaerimus, quam ut secundum eum ambulantes, ad ipsum pertingere valeamus. Hoc est enim propter ipsum facere quod ipse jubet, propter ipsum adipiscendum facere quod jubet. Sed ex his quatuor servitutibus illa mihi praecipue in hoc loco commendari videtur, quae est secundum conditionem. Hanc siquidem parentes nostri in paradiso Conditori exhibere noluerunt, quando in superbiam elati despexerunt esse sub illo a quo fuerant conditi, et voluerunt perverse cum illo esse in majestate consimiles, qui non erant in natura aequales. Convenienter ergo gratia culpae respondet. Eva per superbiam creaturam Dei se esse et opus Dei, non considerans, ideo parificari voluit; Maria autem suo factori humiliter se subdens, ancillam se nominavit: et idcirco illa abjecta, et ista electa est. Superbam despexit, et humilem respexit: et quod superba perdidit, humilis recepit. Ideo ait: Respexit humilitatem ancillae suae. Respexit humilitatem, respexit humiliationem. Humilitatem respexit, humilem remunerans, humiliationem respexit, humiliatam exaltans. Duo sunt, humilitas et humiliatio: humilitas est intus in virtute mentis, humiliatio foris est in abjectione humanae opinionis. Sed servi Dei aliquando cum humilitate etiam humiliationem habent. Aliquando humilitatem habent, humiliationem non habent. Nunquam vero humiliationem sine humilitate habent. Humilitatem eum humiliatione habent, qui et coram Deo humiles sunt, et coram hominibus despicabiles. Humilitatem sine humiliatione habent, qui licet coram hominibus foris despicabiles non appareant, intus tamen humilitatis meritum coram Deo inviolatum conservant. Illis mundus crucifixus est, et ipsi mundo, quia per humilitatem mundum contemnunt, et per humiliationem a mundo contemnuntur. Istis vero mundus quidem crucifixus non est; ipsi tamen mundo sunt crucifixi, quia gloriam humanam, quam foris non quaesitam accipiunt, intus per virtutem humilitatis oblatam contemnunt. Ergo Maria, quae apud Deum humilis erat, et apud homines propter Deum abjecta, in utroque se a Deo respectam esse testatur, quia et ejus humilitas apud Deum acceptabilis facta est, et ejus humiliatio apud homines in gloriam commutata.