CAPUT 12

Unde sequitur:

Ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes.

Usque ad illud namque apud homines opprobrium sterilitatis portaverat, quia integritatem virginitatis thoro maritali praeponebat. Sed unde in priori generatione carnali quasi maledictionis sententiam sustinuit, inde nunc ab omni generatione merita benedictione collaudatur: cui hoc inter omnes feminas soli concessum est, ut et fructum fecunditatis haberet, et integritatem virginitatis non amitteret. Respexit enim Deus humilitatem ejus, et abstulit humiliationem ejus, et ideo, inquit, ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Omnes generationes, quae amissam beatitudinem per fructum uteri mei recuperabunt, qua per fructum vetiti ligni privatae sunt; omnes beatam me dicent, ut parum jam sit in praeterita generatione sustinuisse sterilitatis opprobrium, quae ab omni generatione futura pro fructu fecunditatis meae beata vocabor. Ex hoc inquit. Ac si diceret Elisabeth: Ex quo per os tuum sua magnalia, quae in me operatus est, aperuit, ex hoc eadem in omnes generationes manifestando magnificabit.