|
Quia fecit mihi magna qui potens est:
et sanctum nomen ejus.
Magnum fuit, ut virgo sine virili semine filium conciperet. Magnum fuit,
ut Dei Patris Verbum carne sua indutum utero gestaret. Magnum fuit, ut
dum, se ancillam confessa est, mater fieret sui plasmatoris. Sed haec
omnia si magna sunt, impossibilia tamen non sunt ei, a quo facta sunt,
quia potens est. Et ideo fecit mihi magna, qui potens est, et
singulariter magna, quia singulariter potens. Propterea non ait, hoc vel
hoc potest: sed potens, inquit, est, ut omnipotentem intelligas, qui
absolute potens dicitur, quia omnia potest. Potentem ergo confessa est,
nec amplius dixit: quia credi potest ejus potentia, quia est; sed quanta
sit, aut qualis comprehendi non potest. Idcirco solum confessa est,
potentiam discutere non praesumpsit, quia sciri non potest quanta est:
de qua verissime scitur quia immensa est. Eant ergo nunc, et de suo
sensu glorientur, qui opera divina ratione se putant discutere, ejus
potentiam sub mensura coarctare. Cum enim dicunt, Hucusque potest, et
non amplius, quid hoc est aliud, quam ejus potentiam (quae infinita est)
concludere, et restringere ad mensuram? Aiunt enim: Non potest Deus
aliud facere, quam facit, nec melius facere, quam fecit. Si enim aliud
potest facere, quam facit, potest facere quod non praevidit, et si
potest facere quod non praevidit, potest sine providentia operari Deus,
quia omne, quod praevidit se facturum, facit, nec facit aliquid quod non
praevidit. Si ergo non potest providentia ejus aut mutari, ut aliud fiat
quam praevisum est: aut cassari, ut hoc non fiat, quod praevisum est:
necesse est totum fieri quod praevisum est, et nihil fieri, quod
praevisum non est. Porro quidquid est praevisum, esse constat, et
quidquid praevisum est, fieri dubium non est. Quod si praeter
providentiam fieri aliquid impossibile est (omne autem, quod praevisum
est esse, fieri necesse est), aliud fieri quam fit nulla ratione potest.
Amplius. Quidquid facit Deus si melius potest facere quam facit, in hoc
ipso non benefacit, quod optime quidem non facit quod facit: melius enim
faceret, si quod facit, melius faceret. Facere quippe et nolle melius
facere, etiam bonum facientis malum est facere. Sed haec pia mens in
Deum dici non sustinet. Et ob hoc proximum videtur, et consequens, quod
melius facere non potest, quam facit, quia sic facit, ut non faciat male
in eo, quod sic facit.
|
|