CAPUT 14

Ejusmodi causis, atque rationibus quidam inducuntur, ut dicant Deum suorum operum mensura, ac lege ita astrictum, atque alligatum, ut praeter quam facit, nec aliud quidquam facere possit nec melius. Ac per hoc plane infinitam illam atque immensam Divinitatis potentiam sub termino ac mensura alligare convincuntur, qui usque ad aliquid, quod vere finem ipsum habet, eam extendunt, et ultra negant procedere. Certum est enim quod omne quod factum est in numero, et pondere et mensura, legitimum terminum et finem suum habet: et idcirco si ad operis mensuram Creatoris potentia, modumque componitur, ipsa procul dubio, et fine et mensura terminari declaratur. Quapropter, ne vel his, quae videntur rationes, sine causa assensum negare videamur, vel hominum creduli sine consideratione falsum pro vero recipere, oportet pro compendio praesenti breviter ad ea quae dicta sunt respondere.