CAPUT 15

Primum considerandum est utrum Deus ulla ratione neque mutata, neque cassata sua providentia aliud facere possit quam facit. Constat enim quod omne quod fit ab aeterno praevisum est futurum esse: quia ab aeterno futurum est, quod ipsum tamen ab aeterno non est: et dicimus, quod possibile est non fieri, quod futurum est. Et si non fieret quod fiet et non fieri possibile est, nunquam futurum fuisset, nec praevisum. Quod, quia fiet, et futurum semper est, et praevisum est. Nulla ergo mutatio hic, aut cassatio providentiae apparet: quia sicut praevisum est, et fiet: sic, si praevisum non esset, non fieret. Sed jam, inquiunt, praevisum est. Bene praevisum est, quia futurum est; et dicunt: Sed providentia nec mutari potest, nec cassari: eventus autem impediri potest, ut non fiat quod futurum est: si autem impediretur eventus rei (quod fieri potest), mutaretur vel cassaretur providentia, quod fieri omnino non potest. Sed nos ad haec respondemus, quia si mutaretur eventus (quod fieri potest), nec mutaretur, nec cassaretur providentia, quia hoc omnino fieri non potest: sed potius nunquam fuisset praevisum, quod nunquam fuerat futurum, et constaret providentia in eo, ut non fieret, sicut modo in eo consistit ut fieret, non mutata, ut post aliam alia esset, sed ut nunquam alia esset. Ergo Deus aliud potest facere quam fecit: sic tamen ut ipse aliud faciendo alius non sit; sed sive idem, sive aliud faciat, ipse tamen semper idem sit.