|
Nunc illud restat, ut discutiamus utrumne melius aliquid facere possit
quam facit Deus. Hic illi nostri scrutatores, qui defecerunt scrutantes
scrutationes novum aliquid, et vere novum, nec tam verum, quam novum
afferre se dicunt. Et debent singulas quidem creaturas per se
consideratas a perfecto minus habere: universitatem autem rerum omnium
in tanta consummatione boni expressam, ut non possit esse melior quam
est. Ubi mihi primum responderi expostulo cum dicunt universitatem rerum
omnium non posse meliorem esse quam est: qualiter id accipiendum sit,
quod dicunt meliorem eam esse non posse: sive ideo non potest esse
melior, quia summe bona est, ita ut nulla omnino boni perfectio ei
desit: sive ideo non potest esse melior, quia majus bonum, quod ei
deest, capere ipsa non potest. Sed si ita summe bona est, ut nulla ei
bona perfectio desit, jam opus suo plane Creatori aequatur, et vel extra
metam extenditur, quod infra est: vel intra immensitatem coarctatur,
quod summum est: quod utrumque pari inconvenientia impossibile est. Si
vero ideo non potest melior esse, quia bonum amplius, quod ei deest,
capere ipsa non potest, jam hoc ipsum non posse defectionis est, non
consummationis, et potest melior esse si fiat capax majoris boni, quia
et hoc ipse, qui fecit, potest. Ergo in se non potest, in Deo potest,
quia ipsa non potest, sed Deus potest, et quantum ipse potest dici non
potest: ergo ipse melior esse non potest, sed omne quod fecit melius
esse potest, si tamen ipse voluerit, qui potest. Et ipse quod fecit
melius esse potest, non tamen corrigens malefactum, sed benefactum
promovens in melius, non ut ipse quantum ad se melius faciat, sed ut
quod fecit (ipso identidem operante, et in eodem perseverante) melius
fiat. Ergo summe potens est, qui potest omne, quod possibile est; nec
ideo minus potest, quia impossibilia non potest, quia impossibilia posse
non esset posse, sed non posse. Propterea inquit Maria: Quia fecit mihi
magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Non ait per me, aut in me
fecit magna, sed mihi, inquit, fecit. Quod enim in ea ad omnium salutem
factum est, hoc privilegio electionis ad ejus gloriam singulariter est
ordinatum. Et ideo dicit, magna, nec addidit, qualia; quia cum omnia Dei
opera humani sensus capacitatem exsuperent, praecipue sacramentum
redemptionis, Verbi mysterium super omnia ineffabile esse constat. Nihil
enim unquam magis mirum factum est, quam ut Deus homo fieret, et natura
imcomprehensibilis corporis substantiam ita sibi uniret, ut nec minus in
ea esset, quia in se erat immensa, nec minor in se existeret, quia in
illa fuerat tota.
|
|