|
Haec ergo sunt magna, et ineffabiliter magna, quae in Maria facta sunt
ad omnium salutem, et Mariae facta sunt ad gloriam singularem. Propterea
ait: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
Sanctum est in se, et in nobis sanctificatur nomen ejus, dum nos
sanctificamur in nomine ejus. Quid est nomen ejus? fama ejus. Nomen
ejus, cognitio ejus. Fides ejus, nomen ejus. Hoc nomen cum sanctis
sanctum est, quia glorificatur a sanctis, et benedicitur; a perversis
blasphematur. Et nomen Dei per vos blasphematur in gentibus (Rom. II).
Ergo, quia magna fecit, sanctificatum est nomen ejus, quia, dum Verbum
in carne mirabiliter nascitur, gloria Dei per Verbum in hominibus
declaratur. Pater, inquit, manifestavi nomen tuum hominibus, et ego te
clarificavi super terram (Joan. XVII). Et ideo fecit magna qui potens
est, et sanctum nomen ejus.
|
|