|
Et misericordia ejus in progenies et progenies
timentibus eum.
Mihi,
inquit, fecit, non tamen soli singulariter, sed uni excellenter.
Verumtamen misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum.
Nemo a gratia excluditur, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur
justitiam, acceptus est illi. In progenies et progenies, hoc est in
omnes progenies. In hac gratia nihil discernit hominem, nisi timor Dei.
Graecus sit, Barbarus sit, Scytha sit; masculus sit, femina sit, liber
sit, servus sit; timorem Dei habeat, et salvus erit. Misericordia ejus
in progenies et progenies timentibus eum. Et hic rursum praeterire non
debemus quae de timore dicenda sunt. Quatuor timores sacra Scriptura
discernit: servilem, mundanum, initialem, fiilialem. Servilis timor est
pro evitanda poena abstinere a malo, retenta voluntate mala. Mundanus
timor est pro evitanda poena abstinere a bono, retenta voluntate bona.
Initialis timor est pro evitanda poena, cum perverso opere etiam pravas
cogitationes resecare. Filialis timor est bono firmiter adhaerere, quia
illud amittere nolis.
|
|