CAPUT 1

Magnificat anima mea Dominum.

Si circumstantiam rei gestae perpendere velimus, quanta consideratione verba ista digna sint luce clarius patescat Sacra namque interpretatio tunc commodius ad evidentiam elicitur, cum notun fuerit vel per quem relatio mystica allata sit, vel qua ipse relator causa impulsus talia aut valuit narrare, aut voluit. Videamus itaque beata Maria quemadmodum ad haec, quae proposita sunt, dicenda accesserit. Legitur in Evangelio Lucae (Luc. I), quod angelus Gabriel a Deo missus sit in civitatem Galilaeae Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria: ut novum in carnem Filii Dei adventum praedicaret. Qui ingressus novo salutationis obsequio virginem veneratur, dicens: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset Maria, non sine grandi miraculo turbata est in sermone angeli: et cogitabat qualis esset illa salutatio. Angelus vero talis salutationis, tantaeque venerationis causam exponens, confortabat virginem sacram, id est dulcibus demulcebat alloquiis, dicens: Ne timeas, Maria. Invenisti enim gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur: et dabitur illi sedes David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum: et regni ejus non erit finis. Et Maria: Quomodo, inquit, fiet istud: quoniam virum non cognosco? Cui statim angelus causam, modumque tam ineffabilis sacramenti exponens: Spiritus sanctus, ait, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei: et ut omnis credendi ambiguitas tolleretur, alio adjuncto miraculo mirabili, tamen dispari divinae potestatis efficaciam manifestat, dicens: Et ecce Elisabeth cognata tuae, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Mox ad haec virgo fide et exsultatione plena, cum magna gratulatione respondit dicens: Ecce ancilla Domini, fiat secundum verbum tuum. Statim ergo adveniente Spiritu sancto in Virginem, et omnium gratia virtutum sacrosanctum habitaculum in adventu Filii Dei replente, dubium non est quin coelestium gaudiorum, et aeternae dulcedinis miram atque inenarrabilem suavitatem Virgo ipsa conceperit, quando illud aeternum lumen cum toto majestatis suae fulgore in eam descendit: et quod non capit mundus, totum se intra viscera virginis collocavit.