CAPUT 19

Ex his quatuor timoribus duo mali sunt, id est, servilis et mundanus: duo vero boni, id est initialis, et filialis. Servilis timor poenam, quae ab hominibus infertur, metuit, et idcirco ei sufficit cessare a malo opere: quia ad oculum famulatur, et reatum conscientiae non metuit, hominibus placere videns. Mundanus vero timor hominibus placere non quaerens, tamen displicere metuens, et ipse fingit quod non est, tam mendax in neganda veritate, quam fallax alter in falsitate tegenda, et uterque in veritate offendit. Alter, quia timide negat quod est: alter, quia perverse simulat quod non est. Initialis vero timor, quia eam, quam Deus comminatur, poenam declinare satagit, nequaquam sibi sufficere videt, ut ab illicita se operatione contineat; quia ei, qui cor intuetur, non est satis ad probationem, si innocens fuerit actio, nisi etiam ipsa cordis cogitatio ante ejus oculos sincera, atque impolluta appareat. Quia ergo illi displicere metuit, qui videt totum, ad perfectam innocentiam coram eo necesse esse consideret, ut mundet totum; et ideo iste timor initialis dicitur, quia sub hoc per bonam voluntatem et virtus initium capit, et vitium finem, necdum tamen perfectio est: quia dum aliud agitur, et aliud intenditur, ipsum adhuc propter se bonum non amatur. Tum accedit charitas, et intrat per timorem istum, qui dum monstrat quod fugere debeamus periculum, quodammodo appetere et desiderare facit praesidium. Convertit ergo cor ad Deum, ut quodammodo de ipso fugiat ad ipsum: hoc est, dum cavens habere iratum, studet habere propitium. Hunc sequitur timor filialis, qui ex succedente charitate nascitur; ut ipsum timere nihil aliud sit, quam degustatum in charitate bonum jam nolle amittere. Et hic quidem timor aliquid poenae adjunctum habet, dum in incerto ambulamus, et potest in utramque adhuc partem declinare status vitae mutabilis. Sed eum mutabilitas nulla erit, tunc nulla ex incerto suspicionis poena inerit: et tunc timor quodammodo sine timore erit, ubi et de stabilitate certi erimus: et tamen reverentiam Creatori exhibere non desistemus. Ergo misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum. Nec solum timentibus perfecta charitate, sed etiam timere incipientibus, et per inchoantem sapientiam se convertentibus, misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum.