|
Et incipit deinde misericordiam istam, quae Deum timentibus praestatur,
latius explicare, et ipsum redemptionis humanae ordinem modumque
manifesta narratione contexere, dicens:
Fecit potentiam in brachio suo;
dispersit superbos mente cordis sui.
Haec est illa misericordia, quam se timentibus exhibuit Deus; quia
Verbum suum per assumptam carnem in hunc mundum misit: ut per ipsum
aerias potestates potenti virtute debellaret, et genus humanum ab earum
potestate redimeret. Ipsi enim superbi sunt, quos dispersit, ejiciens
eos foras a cordibus hominum, atque spolia eorum diripiens. Nam, qua
prius in hominibus principabantur, virtutem dissipavit. Fecit, inquit,
potentiam in brachio suo; quia per humilitatem Filii sui diabolum vicit.
Ideo fecit potentiam in brachio suo. Brachium ejus, Filius ejus est.
Potentia in brachio fecit; quia per id quod factum est in ipso redemptum
est quod factum est ab ipso. Fecit potentiam, fecit infirmitatem, et
ipsa infirmitas potentia fuit; quia per illam victus est diabolus, et
homo de ejus potestate ereptus. Fecit potentiam in brachio suo;
dispersit superbos mente cordis sui. Quid est mente cordis sui? Mente
cordis sui dispersit eos, profundo consilio suo dispersit eos. Profundum
erat consilium ut pro homine Deus homo fieret, et pateretur innocens, ut
redimeretur nocens: et in his omnibus profundum erat consilium, nec
poterat illis diabolus praevidere. Sed captus est hamo Leviathan, et
prudentia Dei percussit superbum. Mysterii, inquit Apostolus, aeternis
temporibus taciti soli Deo cogniti (Rom. XVI), quod nemo principum hujus
saeculi agnovit; quia, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent (I Cor. II). Hoc est mente cordis sui, hoc in corde suo
Deus volvebat, imo non volvebat, sed habebat, et diabolus nesciebat.
Stulti principes Thaneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt
consilium insipiens: Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et
indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. Stulti
facti sunt principes Thaneos, emarcuerunt principes Mempheos: deceperunt
Aegyptum, angulum populorum ejus. Dominus miscuit in medio ejus spiritum
vertiginis (Isa. XIX). Et ibi: Dispersit superbos mente cordis sui; et
fecit potentiam in brachio suo; quia per incarnationem Filii sui et
potenter daemones devicit, et prudenter supplantavit. Fecit potentiam in
brachio suo: et dispersit superbos mente cordis sui. Possumus etiam non
inconvenienter superbos Judaeos intelligere, qui gloriabantur se esse de
genere Abraham, et in sua justitia praesumebant, et propterea justitiae
Dei non erant subjecti. Istos ergo superbos facta potentia in brachio
suo dispersit Deus mente cordis sui; quia per Filium suum in carne
venientem ex operibus legis neminem justificari posse docuit, sed per
fidem, quae ex Deo est. Judaeos autem, qui opera legis contra Dei
justitiam defendere conati sunt, et humilem Christi adventum superbe
contempserunt, a gratia sua, in qua stare videbantur, abjecit; et gentes
peccata sua humiliter confidentes, Deique justitiam praeferentes
assumpsit. Unde convenienter adjungitur:
Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
Potentes enim de sede deposuit; quia Judaeos, qui filii regni videbantur
abjecit, et humiles, scilicet homines gentiles, exaltavit; quia gentes,
quae abjectae erant per humilem confessionem in consortium regni atque
in filiorum adoptionem assumpsit. Vel secundum superiorem expositionem,
potentes de sede deposuit; quia malignos spiritus a cordibus hominum
ejecit, et humiles exaltavit, ipsos videlicet homines, quos prius
propter superbiam abjecerat, humiliatos reparavit. Ergo fecit potentiam
in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes
de sede, et exaltavit humiles. Sed video adhuc aliquid esse, quod
adjicere possimus his quae de superborum dispersione dicta sunt. Nam
quod ait: Mente cordis sui, si secundum priorem sententiam exponamus,
liquet quod alto et investigabili consilio Dei factum est, ut Judaei qui
primum electi fuerunt postmodum reprobarentur, et gentiles qui prius
erant reprobi postea assumerentur. Hoc ita profundo et inscrutabili
consilio factum est, ut omnia sub peccato concluderet Deus et omnium
misereretur. Et ideo Apostolus in consideratione hujus profunditatis
obstupescens exclamavit. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae
Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae
ejus! (Rom. XI.) Hoc ergo considerare possumus in eo quod dictum est:
Mente cordis sui.
|
|