CAPUT 21 |
Et si aliam adhuc expositionem accommodare velimus, erit non contemnenda sententia. Mens etenim cordis Dei est vivax illa, et permanens dispositio internae occultaeque praedestinationis. Ipse est liber vitae, in quo scripta sunt nomina eorum qui salvi fiunt et scripti in vita in Hierusalem. Idem ergo mens est quod liber, et quasi in libro permansurum scribitur, quod in mente per memoriam retentum non deletur. Quod itaque in hoc loco dictum est: Dispersit superbos mente cordis sui, hoc idem Psalmista aliis verbis expressit, dicens: Deleantur de libro viventium (Psal. LXVIII). Sed quia praescientia praedestinationis divinae non mutatur, et inde deleri vel dispergi non est ibi esse desinere, sed nunquam fuisse, recte adjunxit, dicens: Et cum justis non scribantur (Ibid.). Sciendum est quod tribus modis in libro vitae aliquis scribi perhibetur, secundum praescientiam, secundum causam et secundum operationem. Secundum praescientiam scripti sunt in libro vitae, qui praedestinati sunt ad vitam, qui non delentur unquam, quia ex his, qui praevisi sunt ad salutem, nemo perire sinetur, licet ad tempus quasi periturus a via veritatis errare permittatur. Secundum causam scripti sunt in libro vitae, qui ad tempus in justitia ambulant: et tales aliquando sunt, qui digni salvatione existerent, si tales usque in finem permanerent. Isti autem delentur, cum justitiam coeptam deserunt et a via veritatis, per quam incedere coeperant, ad errores declinando, recedunt. Secundum operationem, aut potius secundum humanam existimationem, scripti dicuntur in libro vitae, quorum opera secundum humanum judicium talia apparent, propter quae digni videantur scribi in libro vitae: qui rursum eam ea, quae agere bona videbantur, deserunt, quasi a libro vitae deleri judicantur. Qui ergo sic a libro vitae delentur, ut rursum in eo non mereantur ascribi, etsi ad tempus vel secundum causam justitiae, vel secundum judicium existimationis humanae scripti visi sunt, nunquam tamen secundum praescientiam fuerunt. Quia ergo creatura rationalis in angelis et hominibus ad titulum coelestis patriae et haereditatis supernae in libro vitae per conditionem ascripta fuerat, sed per elationem qua se in utraque suo Conditori perverse comparare voluit, abjecta est et honore suo privata: jam tunc quidem a mente cordis sui superbos dispersit, quando eos, qui circa se tumuerunt, ab interna stabilitate projiciens, foris per desideria terrena fluctuare permisit. Dispersit superbos mente cordis sui: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Prius angelum de coelo et hominem de paradiso superbientem projecit; et postea hominem per poenitentiam humiliatum ad pristinam gloriam reparavit. Sed et quotidie superbos quosque, subtrahendo gratiam suam, deponit, et humiliat, et postea eosdem humiliatos, gratiam priorem restaurans, exaltat. De quo etiam illud est quod sequitur:
et divites dimisit inanes. |