|
Suscepit Israel puerum suum.
Suscepit sicut medicus aegrum, Israel
puerum suum, populum videlicet suum: Israel puerum, id est humilem et
innocentem suscepit, ut sanaret infirmum, ut redimeret captivum, ut
justificaret impium, ut salvaret justum. Suscepit Israel, quem non
invenit Israel, sed ut faceret Israel. Suscepit Israel puerum suum.
Recordatus misericordiae suae.
Quae olim promiserat, sed diu distulerat, tandem exhibebat.
Sicut locutus est patribus nostris,
Abraham et semini ejus in saecula.
Misericors in promittendo, verax in exhibend, quia sine debito promisit,
et sine dolo exhibuit. Sicut locutus est patribus nostris, Abraham et
semini ejus in saecula.
|
|