CAPUT 2

Tali ergo, ac tanta divinitatis praesentia plena, quid viderit, aut quid senserit quis dicere potest? Audacter pronuntio, quod nec ipsa plene explicare potuit, quod capere potuit. In tantis ergo mirabilibus quomodo lingua humana tacere potuisset, nisi idem ipse Spiritus, qui virginem repleverat torrentem suae affluentiae impetum, suavissimo moderaretur amplexu? Clamavit eminus jam, tunc sapientia Dei in illa beata anima: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III). Tu enim, inquit, ingredientem in te Spiritum sanctum subito accepisti: nec scientia tua adventum ejus praevenisti, ut aut venturum quaereres, aut venientem diligeres, aut ingredienti aperires. Subito tibi illapsus est, gratis se obtulit, non quaesitus venit, improvisus se infundit. Infusionem percipis: sed ad fontem immensitatis ejus te non extendis. Et ideo nescis unde veniat, quia quantum tibi datum est, sentire potes, sed ex quanto datum sit, investigare non potes. Si ergo praecedere non potuisti venientem in te, ne praesumas antcire processurum per te: quia nescis quo vadat, sicut ignoras unde veniat. Serva secretum, custodi commissum, absconde creditum. Non est tuum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I). Ipse novit quando, et quibus, vel quemadmodum magnificentiae suae arcana revelet: tu tantum parata esto jubenti obtemperare, praecipienti officium exhibere. Tali ergo consideratione se temperans Maria prudenter interim tacere elegit, quousque largitor muneris sua sapientia auctor fieri dignaretur revelationis.