CAPUT 3

Sed quia eodem Spiritu sancto docente didicerat sicut sua per humilitatem tegere, sic alienis bonis per charitatem congaudere: surgit mox, et cum affluentia tantae gratiae ad inferioris properat epulatura convivium. Conscendit in montem Judaeae videre, et congratulari Elisabeth: ut quod de ipsa audierat credula in ipsa praesens videret, et condigna exsultatione exciperet. Sed quae ad aliena bona praedicanda jam devota cucurrit, merito sua ab aliis praedicari audire debuit: ut ex eo quoque gloria ejus cresceret, quod exaltationi alterius non invideret. Unde Elisabeth Spiritu sancto repleta qualis, ac quanta esset, quae advenerat, agnovit. et quantum se indignam ejus visitatione judicaret, aperuit dicens: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur in te, quae dicta sunt tibi a Domino (Luc. III).