CAPUT 4

Tunc ait Maria:

Magnificat anima mea Dominum.

Non ergo amplius potuit se continere cum Spiritum, quem intra cordis sui secreta tanta plenitudine redundantem sentiebat, per alieni oris claustra cerneret erupisse. Tunc igitur ad manifestationem Spiritus aperuit os suum, et verbum bonum, quod conceperat, eructans in laudem Salvatoris exclamavit, dicens: Magnificat anima mea Dominum. Nemo igitur verba ista leviter aestimanda putet. Quae enim de tam profunda conceptione prolata sunt, sine profunda investigatione digne penetrari non possunt. Et utinam contingat nobis eorum arcana quaerentibus illo spiritu ducente incedere, quo repleta Maria verbum patris concipere, et patrem verbi meruit verbo exsultationis magnificare. Ait ergo:

Magnificat anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus
in Deo salutari meo.

Vere dilecta, et unica, et in illam cellam vinariam a rege sponso tuo introducta, ab ubertate domus ejus inebriata, et fonte vitae (qui apud ipsum est) potata memoriam abundantiae suavitatis ejus eructasti, et in justitia ejus exsultasti. Vidisti, et gustasti; vidisti majestatem, gustasti suavitatem. Ideoque quod intus hauseras, foras propinasti. Magnificat anima mea Dominum. Videte quid ait: Magnificat, inquit, anima mea. Et exsultavit spiritus meus. Duo et duo, anima et spiritus, magnificat et exsultavit. Anima magnificat, spiritus exsultat: et iterum duo Dominus et salutaris; verba duo, res una, et tamen duo: Dominus et salutaris: Dominus potentiam nota, salutaris misericordiam. Videamus itaque verborum distinctionem. Primum anima magnificat Dominum; deinde Spiritus exsultat, in salutari non dicit anima exsultat. Nec dixit: Spiritus magnificat; sed anima, inquit, magnificat, et spiritus exsultat; nec ait magnificat salutarem et exsultat in Domino; sed magnificat Dominum, et exsultat in salutari suo. Primum discernamus quare distincte posuit, magnificat et exsultat; vel quare prius magnificat, postea exsultat. Nihil enim ratione caret; quia omne, quod dictum est ab illa intima summae veritatis luce cui mens virginis excellenter inhaeserat emanavit. Nec potuit aliud dicere, quae meditando locuta non est, sed gustando: quam non docuit per varia discurrens cogitatio, sed uni inhaerens fonti sapientiae per contemplationem mentis devotio. Magnificat anima mea Dominum, inquit, et exsultavit spiritus meus. Duo quippe sunt, quae beati angelorum et hominum spiritus in illo fonte boni aeterna contemplatione hauriunt. Incomprehensibilis videlicet majestas Dei, et ineffabilis bonitas; quorum alterum castum timorem generat, alterum dilectionem parit. Pro majestate enim venerantur Deum, et pro bonitate amant, ne vel dilectio sine reverentia dissoluta sit, vel reverentia sine dilectione poenalis. Admirantes enim diligunt, et diligentes admirantur, ut inexstinguibiliter per admirationem ardeat dilectio, et suaviter in dilectione ferveat admiratio.