|
Propter hanc reverentiam dictum est, quod columnae coeli ante ipsum
contremiscunt; quia nimirum etiam virtutes coelorum tantam majestatem
sine admiratione intueri non possunt. Tremor autem beatorum spirituum
concussio non est tranquillitatis, sed incessabilis et vivifica intentio
perpetuae contemplationis. Nam quia eum, quem vident, perfecte nunquam
comprehendere sufficiunt, semper supra se conspiciunt: in quo quasi per
admirationem evigilant, ne eo quod comprehendere nunquam valent,
torpescant. Quanto autem perspicacius intuentur, tanto ardentius amant;
quia ipsum videre sapere est, et quod videtur dulcedo est. Vera autem
dulcedo quanto perfectius sentitur, tanto desiderabilius appetitur; quia
si vere dulce est quod percipitur, et hoc dulcius esse necesse est, si
amplius percipiatur. Ad hanc ergo contemplationis lucem mens Mariae
sublevata fuerat, quae coelestis patriae dulcedinem in verbis suis tam
mirabiliter expressit, quam ineffabiliter comprehendit. Nam cum se
Dominum magnificare perhibuit, venerandam illam reverendamque universis
aeterni numinis majestatem interna visione contueri se manifeste
declaravit. Cum vero se in suo salutari exsultare asseruit, gustum se
internae dulcedinis percepisse ostendit. Unde utrumque professa est, et
Dominum videlicet et Salvatorem, ut pro potestate, qua omni creaturae
suae dominatur, etiam iis, a quibus non diligitur, jure metuendum
ostenderet; pro bonitate vero, qua misericorditer quosdam salvat, dignum
dilectione demonstraret. Sane quia universae viae Domini, misericordia,
et veritas (Psal. XXIV) sunt, perfecta laus est Dominum et Salvatorem
confiteri, cum veritas in Domino et in Salvatore misericordia
commendetur. Veritas enim ad Dominum pertinet et ad Salvatorem
misericordia. Nam, quia cuncta opera sua tanta, et tam perfecta justitia
gubernat, ut id etiam, quod in eis praeter justitiam factum invenitur,
inordinatum non relinquat; et quoniam factum perperam, nec ejus judicium
potest evadere, nec aeternae dispositionis legibus contraire, in
veritate serva tenorem justitiae.
|
|