CAPUT 6

Quia autem quaedam errantia gratuito ad vitam colligit, et reparat ad salvationem in judicio suo, justitiam moderatur per lenitatem misericordiae. Propterea magnificamus Dominum, et in salutari exsultamus; quia cuilibet reverenda est justitia Domini, et exsultanter observanda misericordia Salvatoris. Ideoque, inquit Maria: Magnificat anima mea Dominum: Ex exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quare anima magnificat, et spiritus exsultat? Idem fortasse alio verbo repetitum est. Nam anima, et spiritus in homine idem est, quamvis aliud anima, et aliud spiritus notet. Nam spiritus ad substantiam dicitur, anima ad vivificationem. Verumtamen quia occasio se obtulit, errorem quorumdam hic commemorare non abs re puto. Nam sunt, qui in unoquoque homine duas animas esse contendunt: unam rationalem et unam sensualem rationis expertem, quales sunt animae brutorum animalium. Hanc autem opinionem rationibus quibusdam, et auctoritatibus firmare conantur. Aiunt enim animam rationalem nonnisi in vulva formato corpori infundi, quemadmodum legitur in primo homine corpus prius formatum ac deinde spiraculum vitae inspiratum. Et Moyses in lege dicit: Quod si quis percusserit mulierem praegnantem et illa abortivum fecerit: si formatum fuerit abortivum, percussor animam pro anima reddat; si autem formatum non fuerit, multetur pecunia (Exod. XXI). Quidam etiam sanctorum Patrum in suis tractatibus hoc asseruisse inveniuntur.