CAPUT 7

Et propterea cum constet animam rationalem nonnisi formato corpori dari, et iterum materiam, sicut ipsum corpus, priusquam humanam formam accipiat moveri, et crescere, et ipso vitali motu, qui ipsi inest, ad hanc ipsam formam perduci, sine contradictione aliqua concedendum putant, quod antequam rationalem animam accipiat corpus humanum, animam habeat sensualem, qua vivat et vegetetur et incrementum formamque percipiat intantum ut si concepto semini, et formato rationalis anima non daretur, cum illa anima, quam a prima conceptione habet irrationalem, in humana forma de homine animal brutum nasceretur, nihil a caeteris irrationabilibus distans, excepto quod de humano semine substantiam contraxisset. Nam cum brutorum animalium semini hoc naturaliter insit, ut a semetipso tempore adveniente vivificationem accipiat, indignum videtur hoc humano semini, quod in sua natura excellentius esse constat, denegare. Post haec omnia illud etiam in testimonium assertionis adducunt, quod in Scripturis catholicis frequenter invenimus, in una persona geminato vocabulo animam et spiritum nominari, et in precibus Ecclesiae quotidie sine aliqua erroris suspicione cum fidelium funeri obsequium reddimus, animam et spiritum defuncti Domino commendamus. Hac ergo ratione probare volunt unumquemque duas animas habere, alteram qua vivit; alteram qua sapit, et utramque in futuro in electis beatificandam; alteram, id est rationalem per visionem Creatoris; alteram, id est sensualem per incorruptionem corporis. Similiter in reprobis utramque cruciandam; alteram per ignem, alteram per conscientiam malam.