Auctor incertus

DE VERBO INCARNATO COLLATIONES
SEU DISPUTATIONES TRES


COLLATIO I. De triplici silentio, in quorum secundo agitur de incarnatione Verbi.

Dum medium [quietum] silentium tenerent omnia (Sap. XVIII). Tria sunt silentia. Primum silentium est ignorantia languoris. Secundum silentium est desperatio curationis. Tertium silentium est adeptio sanitatis. Primum silentium fuit ante legem. Secundum inter legem et gratiam. Tertium erit post hanc vitam. Primum silentium fuit, quando homo non agnovit morbum suum; et idcirco siluit, nec quaerebat remedium. Sed postquam lex subintravit et ostendit languidis vulnera sua, statim ruptum est silentium, et coeperunt mox aegri salutem quaerere; sed quia per opera legis, ubi salus non est, sanari volebant, quod quaerebant non potuerunt invenire. Tandem igitur considerans homo per legem neminem justificari posse, quasi post diuturnos clamores fatigatus et jam desperans rursum loqui cessavit, et subsecutum est secundum silentium. Tunc ergo omnipotens Verbum Dei Patris in carnem veniens rupit silentium, locutum est pacem, dedit gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam; et coeperunt aegri currere ad medicum, et quasi magnis clamoribus sic pura fide cordis et vera confessione oris flagitare remedium. Hoc itaque in praesenti vita hac agitur, ut homo per gratiam Dei sanitatem recipiat. Sed cum plenam sanitatem receperit, et ad illam felicitatem venturae immortalitatis perductus fuerit, non erit amplius quod petat; et tunc sequetur tertium illud beatum silentium quod nunquam finem habebit. Inter primum et medium silentium multa verba sonuerunt, inter medium et ultimum silentium sonat unum verbum. Multa verba fuerunt multiplicia legis mandata, quae per Moysen data est. Unum verbum est una Dei gratia, quae per Jesum Christum facta est, vel potius ipse Jesus Christus. Moyses famulus Dei multa verba et multos sermones protulit. Deus Pater unum Verbum, unumque sermonem misit. Sed sermones Moysi omnipotentes non fuerunt, quia quod dicebant facere non potuerunt; et ideo tandem quandoque in promissione deficiendo siluerunt. Et tunc omnipotens Sermo venit, qui non solum dixit, sed quaecunque dixit, imo quaecunque voluit fecit. Iste sermo, istud Verbum adhuc loquitur, quandiu in fidelibus suis promissiones suas operatur. Sed cum promissa impleverit, tunc quasi loqui cessabit. Cum autem promissa impleta fuerint, quia amplius quod petatur nihil deerit, felix in sempiternum silentium erit.

Dum ergo medium silentium tenerent omnia. Bene omnia, hoc est non solum illi qui in petitione desperabant, sed et illa quae in promissione defecerant, et nox in suo cursu medium iter haberet. Nox in sacra Scriptura aliquando pro diabolo, aliquando pro membris ejus, id est pro peccatoribus iniquis, aliquando pro peccato, aliquando pro praesenti vita accipitur. Per noctem ergo in hoc loco, mortalis hujus vitae fluxus signatur, sicut per diem alibi claritas vitae perpetuae. Praesens ergo vita nox est, vita vero futura dies. Nox ista habet vesperam, dies illa habet auroram. Vespera praesentis noctis fuit inclinatio unius diei, aurora illius diei inclinatio praesentis saeculi. Vespera hujus noctis fuit ex quo Adam peccavit, donec accepta sententia mortis a paradiso pulsus in tenebras hujus mundi exiit. Aurora sequentis diei est a resurrectione Christi usque in finem saeculi. Ergo vita ista nox est. Sed quis est cursus vitae hujus? Videamus quo currat. Per mortalitatem currit in mortem. Per mortem currit in damnationem. Igitur vita mortalis deorsum currit, sicut vita immortalis sursum. Iter sursum est in coelis, iter deorsum est in inferis. Iter medium est stadium vitae praesentis, quod nascendo intramus, vivendo percurrimus, moriendo eximus. Quando ergo nox in suo cursu medium iter habuit, nisi quando mors universos, quos in stadio vitae praesentis reperit, secum ad inferos traxit, et nemo adhuc mortalium ad vitam immortalem ascendere potuit? Vel per noctem accipere possumus peccatum: quae videlicet nox ab originali peccato coepit, et per actualia cucurrit. Quando ergo post originalem praevaricationem primum praevaricatione naturalis legis, ac deinde, scriptae legis praevaricatione succedente, peccatum ad summum incrementum venerat, quasi nox in suo cursu medium iter habebat; sed ista nox, vera luce apparente, mox deorsum vergere coepit; et nunc quasi quadam alterna mutuatione paulatim decrescens elongat quousque lux crescendo ad plenam diem perveniat. Vide ergo ordinatissimum divinae dispensationis consilium. Quando omnis recuperandae salutis spes perierat, et mors omnia secum deorsum rapiebat, peccatum ad summum venerat, tunc omnipotens sermo liberandis mittitur, ut amplius divinae gratiae munus commendetur. Venit, inquit. Quis? Unde? Quo? Sermo Altissimi, Verbum Dei, unicus Patris, rex, filius regis, de consensu Patris, ad tolerantiam passionis. De aequalitate majestatis ad patibulum crucis, de sede regali ad officinam peccati, de lumine coeli usque ad tenebras inferni. Sed nunquid ideo regnum perdidit? Imo eos qui servi erant peccati liberans usque ad conregnandum sibi sublimavit. Et ideo fortassis a regalibus sedibus venit, quia in domo Patris ejus mansiones multae sunt (Joan. XIV), et regnabunt cum illo in aeternum, cum acceperint regnum quod paratum est ab initio saeculi. Unicus enim regis erat, solus regnum habuit; sed quia ad conregnandum sibi fratres adoptare venit, non jam a sede regali, sed a sedibus regalibus venire debuit, quia regnum ad quod vocantur electi Dei praeparatum est ab initio saeculi.